라틴어 문장 검색

Uilfrid in Eburacensi ecclesia, Ediluald in Lindisfaronensi, Acca in Hagustaldensi, Pecthelm in ea, quae Candida Casa uocatur, quae nuper, multiplicatis fidelium plebibus, in sedem pontificatus addita ipsum primum habet antistitem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII. 1:18)
et Edilualdus anno eodem a sua plebe electus intrauit in regnum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]45)
casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum, euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Enetos Troianosque eas tenuisse terras.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 18:1)
quasdam forma excellentes primoribus patrum destinatas ex plebe homines, quibus datum negotium erat, domos deferebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 104:2)
mirum quantum illi viro nuntianti haec fides fuerit, quamque desiderium Romuli apud plebem exercitumque facta fide inmortalitatis lenitum sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 177:1)
fremere deinde plebs multiplicatam servitutem, centum pro uno dominos factos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 185:1)
adeo id gratum plebi fuit ut, ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent iuberentque, ut senatus decerneret qui Romae regnaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 189:1)
cetera quoque omnia publica privataque sacra pontificis scitis subiecit, ut esset quo consultum plebes veniret, ne quid divini iuris neglegendo patrios ritus peregrinosque adsciscendo turbaretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 215:1)
atrox visum id facinus patribus plebique, sed recens meritum facto obstabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 272:2)
quod bonum faustum felixque sit populo Romano ac mihi vobisque, Albani, populum omnem Albanum Romam traducere in animo est, civitatem dare plebi, primores in patres legere, unam urbem, unam rem publicam facere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 301:3)
inde ob residuas bellorum iras maxime sollicitatis ad defectionem animis voluntarios traxere, et apud vagos quosdam ex inopi plebe etiam merces valuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 320:2)
demarati Corinthii filius erat, qui ob seditiones domo profugus cum Tarquiniis forte consedisset, uxore ibi ducta duos filios genuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 360:1)
isque primus et petisse ambitiose regnum et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 373:2)
duodequadragesimo ferme anno, ex quo regnare coeperat Tarquinius, non apud regem modo sed apud patres plebemque longe maximo honore Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 414:1)
fusoque ingenti hostium exercitu haud dubius rex seu patrum seu plebis animos periclitaretur, Romam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 432:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION