라틴어 문장 검색

quidquid aliud aut corpori nocuit aut animo, aegram mentem in querellas parat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 102:3)
demus operam, ut familiaris sit iis cum quibus contendere solet, ut in certamine adsuescat non nocere velle sed vincere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 111:2)
Nocere itaque nobis possunt ut ferrum aut lapis, iniuriam quidem facere non possunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 140:3)
Quaedam sunt quae nocere non possunt nullamque vim nisi beneficam et salutarem habent, ut di immortales , qui nec volunt obesse nec possunt ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 144:1)
Dementes itaque et ignari veritatis illis imputant saevitiam maris, immodicos imbres, pertinaciam hiemis, cum interim nihil horum quae nobis nocent prosuntque ad nos proprie derigatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 145:1)
Quaedam esse diximus quae nocere non possint, quaedam quae nolint.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 146:1)
si nocentem punit, cede iustitiae, si innocentem, cede fortunae.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 163:16)
Quid novi est, si inimicus nocet, amicus offendit, filius labitur, servus peccat ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 169:3)
Ubi tranquilla tibi omnia videntur, ibi nocitura non desunt sed quiescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 170:4)
Illud ante omnia cogita, foedam esse et exsecrabilem vim nocendi et alienissimam homini, cuius beneficio etiam saeva mansuescunt.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:1)
Nefas est nocere patriae ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 171:4)
Quid si nocere velint manus pedibus, manibus oculi ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 172:2)
Ne viperas quidem et natrices, et si qua morsu aut ictu nocent, effligeremus, si in reliquum mansuefacere possemus aut efficere, ne nobis aliisve periculo essent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 173:1)
Ergo ne homini quidem nocebimus, quia peccavit, sed ne peccet, nec umquam ad praeteritum, sed ad futurum poena referetur ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 173:2)
talem nobis iram figuremus, flamma lumina ardentia, sibilo mugituque et gemitu et stridore et si qua his invisior vox est perstrepentem, tela manu utraque quatientem (neque enim illi se tegere curae est), torvam cruentamque et cicatricosam et verberibus suis lividam, incessus vaesani, offusam multa caligine, incursitantem, vastantem fugantemque et omnium odio laborantem, sui maxime, si aliter nocere non possit, terras, maria, caelum ruere cupientem, infestam pariter invisamque.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 196:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION