라틴어 문장 검색

Hanc forsitan etiam sine admonitione dabit sibi ipsa sapientia, quae iam eo perduxit animum, ut moveri nequeat nisi in rectum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 50:4)
Hoc est enim sapientia, in naturam converti et eo restitui, unde publicus error expulerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 68:3)
Seneca Lucilio suo salutem Petis a me, ut id, quod in diem suum dixeram debere differri, repraesentem et scribam tibi, an haec pars philosophiae, quam Graeci paraeneticen vocant, nos praeceptivam dicimus, satis sit ad consummandam sapientiam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 951)
" Si aliae," inquit, " artes contentae sunt praeceptis, contenta erit et sapientia, nam et haec ars vitae est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 7:1)
" Antiqua," inquit, " sapientia nihil aliud quam facienda ac vitanda praecepit, et tunc longe meliores erant viri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 13:1)
Fuit sine dubio, ut dicitis, vetus illa sapientia cum maxime nascens rudis non minus quam ceterae artes, quarum in processu subtilitas crevit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 14:1)
Praeceptis vitam satis explicari, supervacua esse decreta sapientiae, id est dogmata.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 60:3)
aperta sunt, decreta vero sapientiae in abdito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 64:6)
Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, pro stragulis pelles et ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 72:1)
Nam illud verum bonum non moritur, certum est sempiternumque, sapientia et virtus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 9:4)
Inter studia versandum est et inter auctores sapientiae, ut quaesita discamus, nondum inventa quaeramus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 16:1)
Sapientia, ars omnium maxima, in itinere colligitur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 19:3)
exercent enim virtutes et sapientiam in suo statu continent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 1:4)
Quaeris, an verum sit, quod Stoicis placet, sapientiam bonum esse, sapere bonum non esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 1:1)
Sapientiam bonum esse dicunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 2:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION