라틴어 문장 검색

per id fere tempus legati Macedones Illyriique simul Rhodum venerunt, quibus auctoritatem addidit non lemborum modo adventus passim per Cycladas atque Aegaeum vagantium mare, sed etiam coniunctio ipsa regum Persei Gentique et fama cum magno numero peditum equitumque venientium Gallorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 360:1)
quibus diebus haec agebantur, Perseus quoque in magno terrore erat propter adventum simul Aemili novi consulis, quem cum ingentibus minis adventare audiebat, simul Octavi praetoris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 400:2)
non enim in pugnam vigilem ire ut armis utatur sed ad vigilandum ut, cum senserit hostium adventum, recipiat se excitetque ad arma alios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 415:2)
Perseus quoque, cum adventu consulis simul et veris principio strepere omnia moverique apud hostes velut novo bello cerneret, mota a Phila castra in adversa ripa posita, nunc ad contemplanda opera sua circumire ducem haud dubie transitus speculantem, nunc .... Romanorum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 429:1)
quod postquam verius nuntiis Fabi Lentulique et Metelli adventu firmatum est, cum victoria ipsa, tum augurio animorum suorum laetabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 6:1)
adventus legatorum auxit potius timorem civitati quam minuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 99:1)
excesserant urbe sub adventum Romanorum quidam, alii mortem sibi consciverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 106:2)
. . in adventum imperatoris . . .
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 236:2)
dum haec in Illyrico geruntur, Paulus ante adventum decem legatorum Q. Maximum filium iam ab Roma regressum ad Aeginium et Agassas diripiendas mittit, Agassas, quod, cum Marcio consuli tradidissent urbem petita ultro societate Romana, defecerant rursus ad Persea;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 318:1)
plus aegri ex abitu viri, quam ex adventu voluptatis cepi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 28)
huc autem quom extemplo adventum adporto, ilico Amphitruo fio et vestitum immuto meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 12)
ille navem salvam nuntiat aut irati adventum senis:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 43)
maximam praedam et triumphum eis adfero adventu meo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 22)
Voluptabilem mihi nuntium tuo adventu adportas, Thesprio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 168)
ait sese illius opera atque adventu caprae flagitium et damnum fecisse haud mediocriter;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 16)

SEARCH

MENU NAVIGATION