라틴어 문장 검색

considerans Onias periculum contentionis et Apollonium Menesthei, ducem Coelesyriae et Phoenicis, augentem malitiam Simonis,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장4)
Turbis autem insurgentibus et ira repletis, Lysimachus, armatis fere tribus milibus, iniquis manibus coepit, duce quodam Aurano, aetate non minus ac dementia provecto.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장40)
Videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac frequentius in prosperitatibus procedere, ad Ptolemaeum ducem Coelesyriae et Phoenicis scripsit, ut auxilium ferret regis negotiis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장8)
Constitutis itaque fratribus suis ducibus uniuscuiusque ordinis, Simone et Iosepho et Ionatha, subiectis unicuique millenis et quingentenis,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장22)
" Optimis civibus Iudaeis plurimam salutem et bene valere et esse felices, rex et dux Antiochus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장19)
Hic enim, suscepto regno, constituit super negotia regni Lysiam quendam Coelesyriae et Phoenicis ducem primarium.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장11)
Unde accusatus ab amicis apud Eupatorem et cum frequenter se proditorem esse audiret, eo quod Cyprum creditam sibi a Philometore deseruisset et ad Antiochum Epiphanem transiisset, cumque amplius nobilem potestatem digne ferre non posset, veneno hausto vitam finivit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장13)
Gorgias autem, cum esset dux locorum, externos milites alebat et frequenter adversus Iudaeos bellum instruebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장14)
Hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장22)
Cum autem lux oriens coepisset diffundi, utrique commiserunt, isti quidem prosperitatis et victoriae tamquam sponsorem habentes cum virtute refugium in Dominum, illi autem ut ducem certaminum sibi ipsis statuentes animum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장28)
Sed ex his, qui duces erant in singulis locis, Timotheus et Apollonius Gennaei filius, sed et Hieronymus et Demophon, super hos et Nicanor Cypriarches, non sinebant eos in silentio agere et quiete.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장2)
Dositheus autem et Sosipater, ex ducibus, qui cum Maccabaeo erant, exeuntes peremerunt a Timotheo relictos in praesidio plures quam decem milia viros.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장19)
At illis, qui cum Esdrin erant, diutius pugnantibus et fatigatis, cum invocasset Iudas Dominum, ut adiutorem se ostenderet et ducem belli,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장36)
Maccabaeum excepit, reliquit ducem a Ptolemaide usque ad Gerrenos Hegemonidem,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장24)
Qui statim assumens Nicanorem, qui fuit praepositus elephantorum, et ducem ostendens Iudaeae misit,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION