라틴어 문장 검색

Altius certe nemo ingredi potuit quam qui simul contra Caesarem Pompeiumque se sustulit et aliis Caesareanas opes, aliis Pompeianas foventibus utrumque provocavit ostenditque aliquas esse et rei publicae partes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 70:1)
" Haec tibi scripsi, non tamquam expectaturus esses remedium tam serum, liquet enim mihi te locutum tecum quicquid lecturus es, sed ut castigarem exiguam illam moram, qua a te recessisti, et in reliquom adhortarer, contra fortunam tolleres animos et omnia eius tela, non tamquam possent venire, sed tamquam utique essent ventura, prospiceres.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 32:1)
Ubi vero, quidquid mihi debui, redditum est, ubi stabilita mens scit nihil interesse inter diem et saeculum, quicquid deinceps dierum rerumque venturum est, ex alto prospicit et cum multo risu seriem temporum cogitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 9:4)
proinde intrepidus horam illam decretoriam prospice:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 23:6)
prospicere et ultra mundum libet, quo feratur, unde surrexerit, in quem exitum tanta rerum velocitas properet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 110 9:2)
Prudentia enim ei, cuius est, prospicit, non sibi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 19:4)
Nemo, qui ad incendium domus suae currit, tabulam latrunculariam prospicit, ut sciat, quomodo alligatus exeat calculus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 30:3)
incertos geris, Deiphobe, vultus, coniugis munus novae, iuvat per ipsos ingredi Stygios lacus, iuvat videre Tartari saevum canem avidique regna Ditis!
(세네카, 아가멤논 13:22)
reserate paulum terga nigrantis poli, levis ut Mycenas turba prospiciat Phrygum.
(세네카, 아가멤논 13:28)
Et in Domitium nobilissimum uirum in consulatu cum thermas prospicientis uiam sacram aedificasset et coepisset deinde rhetores circumire et declamare:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 18:10)
Non quanta quaeque sint, sed a quali profecta, prospiciendum.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 58:8)
hoc morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solacia contra dolores dedit ;
(세네카, 행복론, Liber IV 85:3)
Exceptio autem, sine qua nihil destinat, nihil ingreditur, et hic illum tuetur.
(세네카, 행복론, Liber IV 166:5)
Ille, qui totus ad se spectat et nobis prodest, quia aliter prodesse sibi non potest, eo mihi loco est, quo, qui pecori suo hibernum et aestivum pabulum prospicit;
(세네카, 행복론, Liber VI 53:2)
Quod tu pretium ponis traicienti maria et per medios fluctus, cum terra e conspectu recessit, certam secanti viam et prospiciens futuras tempestates et securis omnibus subito iubenti vela substringi, armamenta demitti, paratos ad incursum procellae et repentinum impetum stare ?
(세네카, 행복론, Liber VI 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION