라틴어 문장 검색

Audite hoc, principes domus Iacob et iudices domus Israel, qui abominamini iudicium et omnia recta pervertitis,
(불가타 성경, 미카서, 3장9)
Principes eius in muneribus iudicant, et sacerdotes eius in mercede docent, et prophetae eius in pecunia divinant; et super Dominum requiescunt dicentes: " Numquid non Dominus in medio nostrum? Non venient super nos mala ".
(불가타 성경, 미카서, 3장11)
Ad malum manus eorum paratae sunt; princeps postulat, et iudex est pro mercede, et magnus manifestat desiderium animae suae; vae eis, qui pervertunt illud!
(불가타 성경, 미카서, 7장3)
Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장3)
Et responderunt, qui missi erant a rege, et dixerunt Matthathiae: " Princeps et nobilis et magnus es in hac civitate et confirmatus filiis et fratribus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장17)
Et Iudas Maccabaeus fortis viribus a iuventute sua erit vobis princeps militiae; et ipse pugnabit bellum populi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장66)
Et audivit Seron, princeps exercitus Syriae, quod congregavit Iudas congregationem et convocationem fidelium secum et egredientium in proelium,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장13)
audivit Iosephus Zachariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia, quae fecerunt,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장56)
Et iratus est rex, ut audivit, et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos, qui super vehicula erant;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장28)
Et placuit sermo in conspectu regis et principum, et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장60)
Et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis nobilioribus, qui oderat et inimicitias exercebat contra Israel; et mandavit ei evertere populum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장26)
nunc itaque te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem et ducem ad bellandum bellum nostrum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장30)
Et accepit filios principum regionis obsides et posuit eos in arce in Ierusalem in custodia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장53)
Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram et accepit filios principum eorum obsides et misit illos in Ierusalem; et perambulavit regionem usque Damascum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장62)
Et fugerunt, qui erant ex parte Ionathae omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Matthathias filius Absalomi et Iudas filius Chalphi princeps militiae exercitus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장70)

SEARCH

MENU NAVIGATION