라틴어 문장 검색

O decus mundi, radiate Titan, cuius ad primos Hecate vapores lassa nocturnae levat ora bigae.
(세네카, Hercules Oetaeus 23:1)
nulla nascatur fera, nulla pestis, non duces saevos miseranda tellus horreat, nulla dominetur aula qui putet solum decus esse regni semper impendens tenuisse ferrum;
(세네카, Hercules Oetaeus 23:26)
ruitura cautem movit et silvam tulit secum minorem, ut Chaonis quondam loquax:
(세네카, Hercules Oetaeus 24:13)
iamque omnis arbor sonuit et sacrae quoque sensere quercus horridam ferro manum nullique priscum profuit luco decus;
(세네카, Hercules Oetaeus 24:18)
alba sed complet rogum populea silva, frontis Herculeae decus.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:21)
marita Thebas regna et Ismenon petam thalamosque nostros, in quibus quondam Iovem dilecta vidi?
(세네카, Hercules Oetaeus 26:31)
hic terrentem moenia quondam vestra leonem fregit nostri dextera nati:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:34)
noctis aeternae chaos, aversa superis regna manesque impios dominumque regni tristis et dominam fide meliore raptam, voce non fausta precor, nunc, nunc adeste, sceleris ultrices deae, crinem solutis squalidae serpentibus, atram cruentis manibus amplexae facem, adeste, thalamis horridae quondam meis quales stetistis:
(세네카, 메데아 1:2)
scelera te hortentur tua et cuncta redeant f inclitum regni decus raptum et nefandae virginis parvus comes divisus ense, funus ingestum.
(세네카, 메데아 3:12)
quamvis enim sim clade miseranda obruta, expulsa supplex sola deserta, undique adflicta, quondam nobili falsi patre avoque clarum Sole deduxi genus.
(세네카, 메데아 4:40)
generosa, felix, decore regali potens fulsi:
(세네카, 메데아 4:42)
prodesse miseris, supplices fido lare protegere, solum hoc Colchico regno extuli, decus illud ingens Graeciae et florem inclitum, praesidia Achivae gentis et prolem deum, servasse memet, munus est Orpheus meum, qui saxa cantu mulcet et silvas trahit, geminum que numen Castor et Pollux meum est satique Borea quique trans Pontum quoque summota Lynceus lumine inmisso videt, omnesque Minyae:
(세네카, 메데아 4:46)
fortuna causam quae volet nostram premat, non paenitet servasse tot regum decus.
(세네카, 메데아 4:54)
Tu, fida nutrix, socia maeroris mei variique casus, misera consilia adiuva, est palla nobis, munus aetherium, domus decusque regni, pignus Aeetae datum a Sole generis, est et auro textili monile fulgens quodque gemmarum nitor distinguit aurum, quo solent cingi comae, haec nostra nati dona nubenti ferant, sed ante diris inlita ac tincta artibus, vocetur Hecate, sacra letifica appara:
(세네카, 메데아 10:8)
quodcumque tellus vere nidifico creat aut rigida cum iam bruma discnssit decus nemorum et nivali cuncta constrinxit gelu, quodcumque gramen flore mortifero viret cuiusve fortis sucus in radicibus causas nocendi gignit, attrectat manu.
(세네카, 메데아 11:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION