라틴어 문장 검색

Me legat in sponsi facie non frigida virgo, Et rudis ignoto tactus amore puer;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 14)
Sive bonus color est, in te quoque frigidus esse, Seu malus, alterius dicor amore mori.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 77)
Idem ego, ut arcanas possim signare tabellas, Neve tenax ceram siccaque gemma trahat, Umida formosae tangam prius ora puellae - Tantum ne signem scripta dolenda mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 158)
At sine te, quamvis operosi vitibus agri Me teneant, quamvis amnibus arva natent, Et vocet in rivos currentem rusticus undam, Frigidaque arboreas mulceat aura comas, Non ego Paelignos videor celebrare salubres, Non ego natalem, rura paterna, locum - Sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos, Quaeque Prometheo saxa cruore rubent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1621)
Sed neque diversi ripa labuntur eadem Frigidus Eurotas populiferque Padus, Nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1722)
Quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit, Frigidus in viduo destituere toro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 520)
Siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus, Cedere iussit aquam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 622)
At tibi pro meritis, opto, non candide torrens, Sint rapidi soles siccaque semper hiemps!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 667)
Mens abit et morior quotiens peccasse fateris, Perque meos artus frigida gutta fluit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1424)
dicitur Aegyptos caruisse iuvantibus arva imbribus, atque annos sicca fuisse novem, cum Thrasius Busirin adit, monstratque piari hospitis adfuso sanguine posse Iovem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:468)
saepe feres imbrem caelesti nube solutum, frigidus et nuda saepe iacebis humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 9:2)
et videat flentem, nec taedeat oscula ferre, et sicco lacrimas conbibat ore tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 27:1)
odi quae praebet, quia sit praebere necesse, siccaque de lana cogitat ipsa sua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 99:1)
frigida deserta nocte iacebis anus, nec tua frangetur nocturna ianua rixa, sparsa nec invenies limina mane rosa.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 15:1)
occidet, ad Circi siquis certamina semper non intermissis cursibus ibit equus, firma sit illa licet, solvetur in aequore navis, quae numquam liquidis sicca carebit aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 48)

SEARCH

MENU NAVIGATION