라틴어 문장 검색

ad hoc loco etiam premebantur, quia iugum ex quo pugnaverant dum per proclive pulsos insequuntur tradiderant hosti ad terga sua circumducto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 106:1)
postremo fuga ceterorum nudati, cum duae iam acies hostium ex diverso, levis armatura ab latere, clipeati caetratique a fronte urgerent, et ipsi re inclinata primo rettulere pedem, deinde impulsi terga vertunt et plerique abiectis armis, nulla spe castrorum tenendorum relicta, Corinthum petierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 182:1)
postquam laevo latere nudato circumagere hastas in venientem ex transverse hostem conati sunt, turbati extemplo tumultum primo inter se fecerunt, terga deinde vertunt, postremo abiectis armis in praecipitem fugam effunduntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 234:1)
nec ultra sustinuere certamen Galli quin terga verterent atque effuse fugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 450:1)
Claudius Nero Hispaniam ulteriorem, P. Porcius Laeca Pisas, ut ab tergo Liguribus esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 524:4)
mirantes barbari ab tergo apparuisse Romanum discurrere et ipsi ad arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 164:1)
inter castra nostra et nos medii hostes et ab tergo hostium ager est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 166:1)
quod ubi consul vidit, duas cohortes delectas ab dextro latere hostium circumduci iubet et ab tergo se ostendere priusquam concurrerent peditum acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 169:1)
ab sinistro cornu et a fronte urgebantur barbari et cohortes a tergo instantes pavidi respiciebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 172:1)
secundani terga hostium caedunt, ceteri castra diripiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 183:1)
alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 186:1)
Nabis intra murum instructos paratosque sub signis habebat mercennarios milites, in quibus omnis fiducia erat, ut ab tergo hostem adgrederetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 325:1)
quinto die prope iusta pugna adeo paventes in oppidum Lacedaemonii compulsi sunt, ut quidam milites Romani terga fugientium caedentes per intermissa, ut erant, moenia urbem intrarint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 447:1)
cum terga vertissent Lacedaemonii et fuga effusa superiora peterent loca, Nabis quidem, ut capta urbe trepidans, quanam ipse evaderet circumspectabat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 464:1)
itaque et qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime impetum facientes, recessere a muro, et qui iam intraverant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab suis, receperunt sese;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 468:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION