라틴어 문장 검색

est autem magis circamoerium, locus quem in condendis urbibus quondam Etrusci, qua murum ducturi erant, certis circa terminis inaugurate consecrabant, ut neque interiore parte aedificia moenibus continuarentur, quae nunc volgo etiam coniungunt, et extrinsecus puri aliquid ab humano cultu pateret soli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 453:2)
et in urbis incremento semper, quantum moenia processura erant tantum termini hi consecrati proferebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 454:2)
nam cum omnium sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Termini fano non addixere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 559:2)
idque omen auguriumque ita acceptum est, non motam Termini sedem unumque eum deorum non evocatum sacratis sibi finibus firma stabiliaque cuncta portendere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 560:1)
hic cum augurato liberaretur Capitolium, Iuventas Terminusque maximo gaudio patrum vestrorum moveri se non passi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 578:2)
ibi fatis eius terminum dari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 339:2)
hic vobis terminum laborum Fortuna dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 451:1)
ut viginti annorum militia vestram cum illa virtute cum illa fortuna taceam, ab Herculis columnis ab Oceano terminisque ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et Galliae populos vincentes huc pervenistis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 454:1)
circumscribit includitque nos terminis montium fluminumque quos non excedamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 465:3)
neque eos quos statuit terminos observat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 465:4)
nec, si nullius alterius nos, ne civium quidem horum pudet quos Sinuessam colonos patres nostri miserunt ut ab Samnite hoste tuta haec ora esset, quam nunc non vicinus Samnis urit sed Poenus advena, ab extremis orbis terrarum terminis nostra cunctatione et socordia iam huc progressus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 163:1)
prima legio et sinistra ala in primo instructae et in longitudinem porrecta acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 317:1)
inter haec ab Hasdrubale, postquam a Placentiae obsidione abscessit, quattuor Galli equites, duo Numidae cum litteris missi ad Hannibalem, cum per medios hostes totam ferme longitudinem Italiae emensi essent, dum Metapontum cedentem Hannibalem sequuntur, incertis itineribus Tarentum delati, a vagis per agros pabulatoribus Romanis ad Q. Claudium propraetorem deducuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 637:1)
illum equitem aiebant sex dierum spatio transcurrisse longitudinem Italiae, et eo die cum Hasdrubale in Gallia signis conlatis pugnasse quo eum castra adversus sese in Apulia posita habere Hannibal credidisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 131:2)
duae peditum acies, duo equitatus per longitudinem campi, quia misceri ex genere utroque proelium angustiae non patiebantur, pugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 494:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION