라틴어 문장 검색

proprie et significanter rem indicare, probationes colligere satis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 218:5)
Ad hoc, si quis indicavisset de coniuratione, quae contra rem publicam facta erat, praemium servo libertatem et sestertia centum, libero inpunitatem eius rei et sestertia ducenta itemque decrevere, uti gladiatoriae familiae Capuam et in cetera municipia distribuerentur pro cuiusque opibus, Romae per totam urbem vigiliae haberentur iisque minores magistratus praeessent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장5)
"Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes violentia atque crudelitate faeneratorum plerique patria, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 33장1)
Is cum se diceret indicaturum de coniuratione, si fides publica data esset, iussus a consule, quae sciret, edicere, eadem fere, quae Volturcius, de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장4)
Itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit Tarquini indicium falsum videri eumque in vinculis retinendum neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cuius consilio tantam rem esset mentitus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장7)
Interim Metellus cum acerrime rem gereret, clamorem hostilem a tergo accepit, dein conuerso equo animaduertit fugam ad se versum fieri, quae res indicabat popularis esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장8)
Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso uetere consilio nouum quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iurauisset, monere, ne praemia Metelli in pestem conuerteret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장7)
Volo tibi Chrysippi quoque distinctionem indicare.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 14:1)
Libentissime itaque illum audiebam quasi ferentem de morte sententiam et qualis esset eius natura velut propius inspectae indicantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 9:1)
Mutatio voluntatis indicat animum natare, aliubi atque aliubi apparere, prout tulit ventus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 4:4)
Testari vultis adtendere vos moverique magnitudine rerum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 10:3)
Omnes tibi exponam, si ante indicavero esse aliquid genus, esse et speciem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 8:3)
Primum detraxit illis metum et indicavit tunc familiam periculum adire, cum incertum esset, an mors domini voluntaria fuisset;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 7:3)
Seneca Lucilio suo salutem Singulos dies tibi meos et quidem totos indicari iubes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 831)
studio quare prosint, indicabo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION