라틴어 문장 검색

Vtiliaque haec genera sunt, quotiens umor intus nocet, isque digerendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 1:4)
ante tempus nocet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 3:3)
His omnibus commune est digerere id, quod uel praecordia onerat, uel fauces strangulat, uel in aliquo membro nocet.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 10:3)
Igitur sic aegros nutriebant, ut dierum inparium accessiones expectarent, deinde postea cibum quasi leuioribus accessionibus instantibus darent, adeo ut Hippocrates, si alio die febris desisset, recidiuam timere sit solitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 12:1)
In quo uanam rationem secutus est, non quo non sit interdum maturius cibus dandus, si mature timetur altera accessio, sed quo scilicet quam sanissimo dari debeat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 4장 16:4)
At si ex alto calor uenit et grauitas uel capitis uel praecordiorum secuta est neque apparet quid corpus confuderit, quamuis unam accessionem secuta integritas est, tamen quia tertiana timeri potest, expectandus est dies tertius;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 2:1)
et ubi accessionis tempus praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus, quia quartana quoque timeri potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 2:2)
simulque insequitur tempus meridianum, a quo cum omnis aeger fere peior fiat, timeri potest, ne ille magis etiam quam ex consuetudine urgeatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 5장 5:2)
si uenter profluit, calidum, si sudores nocent uomitusue sunt, frigidum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 17:3)
facile enim reuertitur, nisi a sano quoque aliquamdiu timetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 2:8)
eos, qui uiolentius se gerunt, uincire conuenit, ne uel sibi uel alteri noceant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 4:2)
Quorundam enim uani metus leuandi sunt, sicut in homine praediuite famem timente incidit, cui subinde falsae hereditates nuntiabantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 10:2)
deinde ut inde coeperit, tamen aqua, nisi emittitur, quae contra naturam ibi substitit, et iocineri et ceteris partibus interioribus nocet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 15:6)
At si frigus nocuit, caput oportet perfundere aqua calida marina uel certe salsa, aut in qua laurus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 7:1)
Vltima minime nocet, prima grauissime.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 11장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION