라틴어 문장 검색

his disceptationibus per dies aliquot habitis rumor sine ullo satis certo auctore allatus de morte Ptolomaei regis, ut nullus exitus imponeretur sermonibus effecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 498:1)
ingenti classe, egregio terrestri exercitu in Europam eum traiecisse et nisi avertisset vana spes, ex vaniore rumore orta, Aegypti invadendae, mox bello Graeciam arsuram fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 536:1)
ad hunc vanum et sine auctore ullo rumorem Bergistanorum civitatis septem castella defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 193:1)
concilium immixtis Turdetanis magno cum tumultu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 221:1)
ubi castra metantes Romanos Quinctiumque ipsum cum equitibus atque expeditis praegressum auxiliares tyranni adorti in terrorem ac tumultum coniecerunt nihil tale expectantes,quia nemo iis obvius toto itinere fuerat, ac velut pacato agro transierant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 320:1)
postquam extremum agmen praeteriit, tum ab oppido, eodem quo pridie eruperant, tumultu pluribus simul locis erumpunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 326:1)
quo tumultu cum per se satis irritatam multitudinem cerneret tyrannus, contionem advocari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 441:1)
cum spectaculo eorum occupati animi hominum essent, Q. Pleminius, qui propter multa in deos hominesque scelera Locris admissa in carcerem coniectus fuerat, comparaverat homines qui pluribus simul locis urbis nocte incendia facerent, ut in consternata nocturno tumultu civitate refringi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 512:3)
iam hi extra vallum pugnabant quarta legione in porta haerente, cum alius tumultus ex aversa parte castrorum est exortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 539:1)
nec enim temporum modo vitiis ac violentia et licentia regia turbati erant, sed inquieto etiam ingenio gentis, nec comitia nec conventum nec concilium ullum non per seditionem ac tumultum iam inde a principio ad nostram usque aetatem traducentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 583:1)
ob eas res tumultum esse decrevit senatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 633:2)
seniores negare ad rumores a privatis temere in gratiam magistratuum confictos senatus consulta facienda esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 20:1)
si tumultus in Hispania esset, placere tumultuarios milites extra Italiam scribi a praetore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 21:1)
fumus primo conspectus deinde clamor trepidantium in vicis auditus, postremo seniores puerique refugientes tumultum in castris fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 119:1)
nam etsi per legatos identidem omnia explorabantur, tamen rumores temere sine ullis auctoribus orti multa falsa veris miscebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 253:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION