라틴어 문장 검색

quarum ubi tantam copiam esse ut una nocte traici posset exercitus allatum est, cibariis decem dierum praeparatis deductas nocte ad fluvium legiones ante lucem traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 102:1)
inde praeter Interamnam Aquinumque in Fregellanum agrum ad Lirim fluvium ventum, ubi intercisum pontem a Fregellanis morandi itineris causa invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 118:1)
inter haec Hannibal ad Anienem fluvium tria milia passuum ab urbe castra admovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 132:1)
his motus ad Tutiam fluvium castra rettulit, sex milia passuum ab urbe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 148:1)
precatique simul Epirotas sunt ut, qui suorum in acie cecidissent, eos uno tumulo contegerent, adfigerentque humatis titulum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 363:1)
ab intimo sinu paeninsula excurrit, tumulus is ipse in quo condita urbs est, ab ortu solis et a meridie cincta mari;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 612:2)
quingentis militibus arcem insidit, quingentos tumulo urbis in orientem verso inponit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 626:2)
quod ubi egressus Scipio in tumulum quem Mercuri vocant animadvertit multis partibus nudata defensoribus moenia esse, omnis e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 630:1)
et tumulus primo impetu est captus, et Mago arcem conatus defendere, cum omnia hostium plena videret neque spem ullam esse, se arcemque et praesidium dedidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 655:1)
militum deinde virtutem conlaudavit quod eos non eruptio hostium, non altitudo moenium, non inexplorata stagni vada, non castellum in alto tumulo situm, non munitissima arx deterruisset quo minus transcenderent omnia perrumperentque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 672:1)
in Bruttiis interim Cauloniae oppugnatores sub adventum Hannibalis, ne opprimerentur, in tumulum a praesenti impetu tutum, ad cetera inopem, concessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 236:1)
eadem causa Indibili Mandonioque fuit, haud dubie omnis Hispaniae principibus, cum omni popularium manu relicto Hasdrubale secedendi in imminentes castris eius tumulos, unde per continentia iuga tutus receptus ad Romanos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 268:1)
nocte Hasdrubal in tumulum copias recipit campo in summo patentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 288:1)
fluvius ab tergo, ante circaque velut ripa praeceps oram eius omnem cingebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 288:2)
Scipio circumvectus ordines signaque ostendebat hostem, praedamnata spe aequo dimicandi campo captantem tumulos, loci fiducia, non virtutis aut armorum stare in conspectu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 291:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION