라틴어 문장 검색

patriam tamen obruit olim gloria paucorum et laudis titulique cupido haesuri saxis cinerum custodibus, ad quae discutienda valent sterilis mala robora fici, quandoquidem data sunt ipsis quoque fata sepulcris.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X58)
tantum artificis valet halitus oris quod steterat multis in carcere fornicis annis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X100)
aspice quanta voce neget, quae sit ficti constantia vultus:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII28)
Accipe quae contra valeat solacia ferre et qui nec cynicos nec stoica dogmata legit a cynicis tunica distantia, non Epicurum suspicit exigui laetum plantaribus horti, curentur dubii medicis maioribus aegri:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII48)
cum scelus admittunt, superest constantia;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII94)
nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax, vel quo Tydides percussit pondere coxam Aeneae, sed quem valeant emittere dextrae illis dissimiles et nostro tempore natae.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV24)
nam si subeuntur prospera castra, me pavidum excipiat tironem porta secundo sidere, plus-etenim fati valet hora benigni quam si nos Veneris commendet epistula Marti et Samia genetrix quae delectatur harena.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI2)
Et rex quidem tot tantisque virtutum territus monstris valere liberosque esse iussit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM CUM REGE PORSENNA 8:1)
Habita pro his deprecatio nihil valuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 4:1)
Nihil enim postea valuit, quamquam omnia expertus more anguium, qui optrito capite postremum cauda minantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 24:2)
"Ite et bene valete, Romani!"
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM PARTHICUM SUB ANTONIO 7:3)
nam si certam finem esse viderent aerumnarum homines, aliqua ratione valerent religionibus atque minis obsistere vatum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:4)
cui nisi prima fides fundata valebit, haut erit occultis de rebus quo referentes confirmare animi quicquam ratione queamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:4)
Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen corporis illius, quod nostri cernere sensus iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat et minima constat natura nec fuit umquam per se secretum neque post hac esse valebit, alterius quoniamst ipsum pars primaque et una, inde aliae atque aliae similes ex ordine partes agmine condenso naturam corporis explent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:1)
Denique si minimas in partis cuncta resolvi cogere consuesset rerum natura creatrix, iam nihil ex illis eadem reparare valeret propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta, non possunt ea quae debet genitalis habere materies, varios conexus pondera plagas concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION