라틴어 문장 검색

Ut enim pictores et ii, qui signa fabricantur, et vero etiam poeitae suum quisque opus a vulgo considerari vult, ut, si quid reprehensum sit a pluribus, id corrigatur, iique et secum et ab aliis, quid in eo peccatum sit, exquirunt, sic aliorum iudicio permulta nobis et facienda et non facienda et mutanda et corrigenda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 189:4)
Fufius autem, simul atque aedificari coeptum est in quadam parte urbis, quae modo ex illis aedibus conspici posset, egit statim cum Buculeio, quod, cuicumque particulae caeli officeretur, quamvis esset procul, mutari lumina putabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 179:3)
Quod si ille astrictus certa quadam numerorum moderatione et pedum tamen aliquid ad requiem senectutis excogitat, quanto facilius nos non laxare modos, sed totos mutare possumus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 254:4)
aut si quisquam dicitur nisi orator formare orationem eamque variare et distinguere quasi quibusdam verborum sententiarumque insignibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 36:3)
quod mutatis verbis salem amittit, in verbis habet omnem leporem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 252:7)
qua re ea quoque, quoniam mutatis verbis non possunt retinere eandem venustatem, non in re, sed in verbis posita ducantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 258:3)
istum audiens equidem sic iudicare soleo, quicquid aut addideris aut mutaris aut detraxeris, vitiosius et deterius futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 29:5)
Neque id actores prius viderunt quam ipsi poetae, quam denique illi etiam, qui fecerunt modos, a quibus utrisque summittitur aliquid, deinde augetur, extenuatur, inflatur, variatur, distinguitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:10)
haec formanda filo ipso et genere orationis, inluminanda verbis, varianda sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 103:4)
Itaque ipse Aristoteles cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod [ipse] suas disputationes a causis forensibus et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente totam formam prope disciplinae suae versumque quendam Philoctetae paulo secus dixit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:1)
sic institutam nostram sententiam sequitur orationis genus idque ad omnem aurium voluptatem et animorum motum mutatur et vertitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 177:6)
quae quoniam apparent et intelleguntur, varianda sunt, ne aut animorum iudiciis repudientur aut aurium satietate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 192:4)
sed inter conformationem verborum et sententiarum hoc interest, quod verborum tollitur, si verba mutaris, sententiarum permanet, quibuscumque verbis uti velis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 200:2)
ex quo satis significavit, quantum esset in actione, qui orationem eandem aliam fore putarit actore mutato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 213:10)
Hi sunt actori, ut pictori, expositi ad variandum colores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 217:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION