라틴어 문장 검색

solent autem eadem in lacunis nata esse, quae sidentes praeter reliquum agrum excipiunt ex imbribus et agris per hiemem propterque capacitatem diutius conservant umorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장26)
aversi enim sunt solis cursui, et in his locis primum crebrae sunt arbores et silvosae, ipsique montes suas habent umbras obstantes et radii solis non directi perveniunt ad terram nec possunt Intervallaque montium maxime recipiunt imbres et propter silvarum crebritatem nives ab umbris arborum et montium ibi diutius conservantur, deinde liquatae per terrae venas percolantur et ita perveniunt ad infimas montium radices, ex quibus profluentes fontium erumpunt ructus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장38)
conservare autem eam et continere nihil aliud potest nisi mulina ungula, qua etiam memoratur ab Antipatro in provinciam, ubi erat Alexander, per Iollam filium perlata esse et ab eo ea aqua regem esse necatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장68)
limus enim cum habuerit, quo subsidat, limpidior fiet et sine odoribus conservabit saporem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장71)
Trutinarum vero librarumque ponderibus examinatio reperta vindicat ab iniquitate iustis moribus vitam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장24)
Vindicate patres, uindicate fratres, uindicate mariti;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 1:4)
Ideo philosophus cognoscens omnia sua bona sibi provenire ex hoc primo principio et sibi conservari, quantum conservantur, per hoc primum principium inducitur in maximum amorem huius primi principii et secundum rectam rationem naturae et secundum rationem rectam intellectualem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 11:8)
Mutari igitur potest motus omnis relativus ubi verus conservatur, et conservari ubi verus mutatur;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 40:8)
'vindicat' autem pro 'vindicavit':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 22812)
mea optio et te uindicat, tua me non uindicat;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 6:4)
ceterum nostro quod sacerdoti nil reservavi, meae causae suaeque personae praescius in commune consului, ne vel haec iusto clementius vindicaretur vel illa iusto severius vindicaret, cui cum tamen totum ordinem rei ut satisfaciens ex itinere mandassem, vir sanctus et iustus iracundiae meae dedit gloriam, cum nil amplius ego venia postularem, pronuntians more maiorum reos tantae temeritatis iure caesos videri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 3:1)
Sicut parata est severitas peccata quae invenerit, vindicare, ita non vult caritas quod vindicet, invenire.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 1:1)
ne si continuo vindicatum esset in reum, homines quoque in vindicando nullam patientiam moderationemque servarent, sed statim reos supplicio darent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:2)
Aut vero quisquam ita esse debet sive severitatis sive lenitatis exactor, ut, qui non visi fuerint episcopatus honore privandi, nullo modo in eis aliquid vindicetur, aut in quibus aliquid visum fuerit vindicandum, episcopatus honore priventur?
(아우구스티누스, 편지들, 47. (A. D. 423 Epist. CCIX) Domino Beatissimo et Debita Caritate Venerando Sancto Papae Caelestino Augustinus In Domino salutem 7:7)
et 'vindicat' eripit, ut 'qui in libertatem vindicat', id est eripit servituti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 22814)

SEARCH

MENU NAVIGATION