라틴어 문장 검색

Massiliae quippe morbo Lucius solvitur, in Syria Gaius ex volnere occubuit, cum Armeniam ad Parthos se subtrahentem in ius recepit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ARMENICUM 1:4)
Ego enim id quod a C. Caesare, excellentis ingenii ac prudentiae viro, in primo de analogia libro scriptum est habeo semper in memoria atque in pectore, ut, tamquam scopulum, sic fugiam infrequens atque insolens verbum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 2:3)
sed postquam C. Caesar huic mensi duos addixit dies, sexto decimo coepta celebrari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 2:3)
Ea re factum est ut, cum vulgus ignoraret certum Saturnaliorum diem, nonnullique a C. Caesare inserto die et alii vetere more celebrarent, plures dies Saturnalia numerarentur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 2:4)
Filia autem Serviliae erat Iunia Tertia eademque C. Cassii uxor, lasciviente dictatore tam in matrem quam in puellam.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 5:4)
Vigebat in eo excedens iocos et seria mordacitas, ut hoc est ex epistola ad C. Cassium dictatoris violatorem:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 13:1)
duobus tricliniis pontifices cubuerunt, Q. Catulus, M. Aemilius Lepidus, D. Silanus, C. Caesar, rex sacrorum, P. Scaevola Sextus, Q. Cornelius, P. Volumnius, P. Albinovanus, et L. Iulius Caesar augur qui eum inauguravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 11:3)
Auctor est Plinius C. Caesarem dictatorem, cum triumphales coenas populo daret, sex milia murenarum a Gavio Hirro ad pondus accepisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 10:2)
Id ostendunt cum multi alii tum etiam C. Titius, vir aetatis Lucilianae, in oratione qua legem Fanniam suasit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 14:1)
nisi angusta sederemus, scomma fuit in C. Caesarem, qui in senatum passim tam multos admittebat ut eos quattuordecim gradus capere non possent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 8:5)
podagra cheragraque secatur Gaius et mallet verbera mille pati.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XCII7)
Quincunces et sex cyathos besemque bibamus, Gaius ut fiat Iulius et Proculus.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXVI6)
caesar hic est, qui dictus est Gaius Iulius Caesar.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2865)
Gaius praenomen est, Iulius ab Iulo, Caesar vel quod caeso matris ventre natus est, vel quod avus eius in Africa manu propria occidit elephantem, qui caesa dicitur lingua Poenorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2866)
namque Gaius Iulius Caesar, cum dimicaret in Gallia et ab hoste raptus equo eius portaretur armatus, occurrit quidam ex hostibus, qui eum nosset, et insultans ait 'caesar, caesar', quod Gallorum lingua 'dimitte' significat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7432)

SEARCH

MENU NAVIGATION