라틴어 문장 검색

Est tamen nonnusquam invenire ita scripsisse quosdam non ignobiles scriptores, ut aut temere aut incuriose 'praedam' pro 'manubiis' et 'manubias' pro 'praeda' posuerint, aut tropica quadam figura mutationem vocabuli fecerint, quod facere concessum est scite id periteque facientibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 32:2)
De versibus, quos Vergilius sectatus videtur, Homeri ac Partheni.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVII 1:1)
esse enim videtur Homeri simplicior et sincerior, Vergilii autem νεωτερικώτεροσ et quodam quasi ferumine inmisso fucatior:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXVII 4:2)
Ego quidem, inquit, "sic existimo, nisi si me scriptoris istius omnisque antiquae orationis amor atque veneratio caeco esse iudicio facit, longe longeque esse amplius, prolixius, fusius, in significanda totius prope civitatis multitudine 'mortales' quam 'homines' dixisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXIX 4:1)
et cuiusmodi fuisse Homerus dicat in Ulixis domo λαύρην;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 4:4)
item etiam istic scriptum fuit, qui sint apud Homerum versus isopsephi;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 4:10)
Nam meae Noctes, quas instructum ornatumque isti, de uno maxime illo versu Homeri quaerunt, quem Socrates prae omnibus semper rebus sibi esse cordi dicebat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VI 6:4)
Si Annalem, inquit, undevicensimum Q. Claudi legisses, optumi et sincerissimi scriptoris, docuisset te profecto Archelaus, regis Mitridati praefectus, qua medella quaque sollertia ignem defenderes, ut ne ulla tua aedificatio e ligno correpta atque insinuata flammis arderet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 5:2)
sicuti est in illo versu Homeri:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, III 9:2)
Huius autem sententiae versus, quos Cicero in linguam Latinam vertit, non Aiax apud Homerum dicit neque Aiax agit ut sepeliatur, sed Hector dicit et Hector de sepultura agit, priusquam sciat an Aiax secum depugnandi causa congressurus sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VI 5:1)
HELLANICUS, Herodotus, Thucydides, historiae scriptores, in isdem fere temporibus laude ingenti floruerunt et non nimis longe distantibus fuerunt aetatibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIII 2:1)
Quali figura orationis et quam nova L. Piso annalium scriptor usus sit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIX 1:1)
Meminisse autem debebimus id vocabulum non a veteribus scriptoribus proprie, sed per quasdam translationes esse dictum, quae tamen ita sunt factae, ut ab ista de qua diximus proprietate non longe desciverint, sicut illud in sexto Vergilii:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, V 12:1)
Errare, inquit, dictum est ἀπο` τοῦ ἔρρειν, versumque infert Homeri, in quo id verbum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XII 3:1)
CUM librum veteris scriptoris legebamus, conabamur postea memoriae vegetandae gratia indipisci animo ac recensere quae in eo libro scripta essent in utrasque existimationes laudis aut culpae adnotamentis digna, eratque hoc sane quam utile exercitium ad conciliandas nobis, ubi venisset usus, verborum elegantium recordationes.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION