라틴어 문장 검색

haec cum Appius dixisset, Lycortas, et quia praetor et quia Philopoemenis, auctoris omnium quae Lacedaemone acta fuerant, factionis erat, ita respondit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 421:1)
cum vos procul essetis, quo alio nisi ad nos, socios vestros, quos antea Gytheo opem ferentes, quos Lacedaemonem vobiscum simili de causa oppugnantes viderant, confugerent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 427:1)
quae utraque ab iisdem obici qui possunt, cum muri Lacedaemonis non ab Lycurgo, sed paucos ante annos ad dissolvendam Lycurgi disciplinam exstructi sint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 435:1)
restitui iudiciaque facta tolli placuit, Lacedaemonem manere in Achaico concilio scribique id decretum et consignari a Lacedaemoniis et Achaeis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 571:1)
inde Lacedaemonem adit, non operum magnificentia, sed disciplina institutisque memorabilem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 333:1)
item Lacedaemone e quibusdam parietibus etiam picturae excisae intersectis lateribus inclusae sunt in ligneis formis et in comitium ad ornatum aedilitatis Varronis et Murenae fuerunt adlatae.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장36)
furentes igitur ira triginta hominibus ex factione, cum qua consiliorum aliqua societas Philopoemeni atque exulibus erat, interfectis decreverunt renuntiandam societatem Achaeis legatosque extemplo Cephallaniam mittendos, qui consuli M. Fulvio quique Romanis Lacedaemonem dederent orarentque eum, ut veniret in Peloponnesum ad urbem Lacedaemonem in fidem dicionemque populi Romani accipiendam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 380:1)
princeps erat exulum Agesipolis, cuius iure gentis regnum Lacedaemone erat, pulsus infans ab Lycurgo tyranno post mortem Cleomenis, qui primus tyrannus Lacedaemone fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 305:1)
Lacedaemone non urbi vis adferenda, sed tyrannus dolo capiendus erat, quem spoliatum maritimis oppidis ab Romanis, intra moenia etiam Lacedaemonis ab Achaeis compulsum qui occupasset occidere, eum totius gratiam rei apud Lacedaemonios laturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 409:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION