라틴어 문장 검색

Undecimo autem Kalendas feriae sunt Laribus dedicatae, quibus aedem bello Antiochi Aemilius Regillus praetor in campo Martio curandam vovit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 10:1)
Ego bis tricenis annis actis sine nota Eques Romanus e Lare egressus meo Domum revertar mimus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 3:4)
Sed postquam leges bello siluere coactae, Pellimur e patriis laribus, patimurque volentes Exsilium:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:70)
Nullum iam languidus aevo Evaluit revocare parens, coniunxve maritum Fletibus, aut patrii, dubiae dum vota salutis Conciperent, tenuere Lares:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:58)
Indigetes flevisse deos, urbisque laborem Testatos sudore Lares, delapsaque templis Dona suis, dirasque diem foedasse volucres Accipimus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:20)
O vitae tuta facultas Pauperis, angustique lares!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:38)
Illi namque nefas urbis submittere tecto Aut laribus ferale caput:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:2)
Gabios Veiosque Coramque Pulvere vix tectae poterunt monstrare ruinae, Albanosque lares Laurentinosque penates Rus vacuum, quod non habitet, nisi nocte coacta, Invitus, questusque Numam iussisse, senator.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:39)
Si maxima gloria nobis Semper erit, tanti pignus servasse mariti, Tu quoque devotos sacro tibi foedere muros, Oramus, sociosque lares dignare vel una Nocte tua:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:2)
Di cinerum, Phrygias colitis quicumque ruinas, Aeneaeque mei, quos nunc Lavinia sedes Servat et Alba, lares, et quorum lucet in aris Ignis adhuc Phrygius, nullique adspecta virorum Pallas, in abstruso pignus memorabile templo, Gentis Iuleae vestris clarissimus aris Dat pia tura nepos, et vos in sede priori Rite vocat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:31)
ire iuberis Ad Proculi nitidos, officiose, lares.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXX2)
O mihi curarum pretium non vile mearum, Flacce, Antenorei spes et alumne laris, Pierios differ cantusque chorosque sororum;
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXXVI1)
Quos tenuit Daphnis, nunc tenet ille lares.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, V4)
Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi Urbanique tenent praedia multa lares, Et servit dominae numerosus debitor arcae Sustentatque tuas aurea massa dapes.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXI1)
Cingunt serenum lactei focum vernae Et larga festos lucet ad lares silva.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII9)

SEARCH

MENU NAVIGATION