라틴어 문장 검색

"Animae, quibus altera fato corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam securos latices et longa oblivia potant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 27:5)
Has omnes, ubi mille rotam volvere per annos, Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno, scilicet immemores supera ut convexa revisant, rursus et incipiant in corpora velle reverti."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:12)
patriis sed non et filius arvis contentus late iam tum dicione premebat Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae et quos maliferae despectant moenia Abellae, Teutonico ritu soliti torquere cateias, tegmina quis capitum raptus de subere cortex, aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 34:2)
" Sic memorans umeros dextrasque tenebat amborum et voltum lacrimis atque ora rigabat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:3)
vulnus calido rigat ora cerebro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 26:2)
ille securi adversi frontem mediam mentumque reducta disicit et sparso late rigat arma cruore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:12)
Urit enim lini campum seges, urit avenae, urunt Lethaeo perfusa papavera somno:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:3)
Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus, inferias Orphei Lethaea papavera mittes et nigram mactabis ovem lucumque revises:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 20:12)
horrenda late nomen in ultimas extendat oras, qua medius liquor secernit Europen ab Afro, qua tumidus rigat arva Nilus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 310)
infernis neque enim tenebris Diana pudicum liberat Hippolytum nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro vincula Pirithoo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 711)
Mollis inertia cur tantam diffuderit imis oblivionem sensibus, pocula Lethaeos ut si ducentia somnos arente fauce traxerim, candide Maecenas, occidis Saepe rogando:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 141)
Cleanthes aquam traxit et rigando horto locavit manus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 3:2)
causa veniendi fuit gratari amico, cuius impulsum manu cecidit decenni Marte concussum Ilium, quaenam ista lacrimis lugubrem vultum rigat pavetque maesta?
(세네카, 아가멤논 17:2)
Non caperis tantae molis adspectu, etiam si te non tegat, non custodiat, non foveat generetque ac spiritu suo riget ?
(세네카, 행복론, Liber IV 114:2)
Vrbis regens opulenta Thebanae loca et omne quicquid uberi cingit solo obliqua Phocis, quicquid Ismenos rigat, quicquid Cithaeron vertice excelso videt, [et bina findens Isthmos exilis freta] non vetera patriae iura possideo domus ignavus heres;
(세네카, Hercules Furens 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION