라틴어 문장 검색

sed nescio quae proprietas, quam Graeci ἰδίωμα vocant, et quaedam natura inest lumini quod de ea defluit, quae humectet corpora et velut occulto rore madefaciat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:2)
Nam cum luna plena est vel cum nascitur (et tunc enim a parte qua sursum suspicit plena est), aer aut in pluviam solvitur aut, si sudus sit, multum de se roris emittit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 31:2)
unde et Alcman lyricus dixit rorem aeris et lunae filium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 31:3)
Me non Lethaeae, coniux, oblivia ripae Immemorem fecere tui, regesque silentum Permisere sequi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:14)
Atra nec exiguo stillant sudantia rore, Aut impulsa levi turbatur glarea vena.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:27)
tunc herbas frondesque terunt, et rore madentes Destringunt ramos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:35)
Quique nec humentes nebulas, nec rore madentem Aera, nec tenues ventos suspirat, Anauros;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:56)
Tunc vox, Lethaeos cunctis pollentior herbis Excantare deos, confudit murmura primum Dissona, et humanae multum discordia linguae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:28)
Omne nemus misit volucres, omnisque cruenta Alite sanguineis stillavit roribus arbor.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:71)
Illa tamen sterilis tellus, fecundaque nulli Arva bono, virus stillantis tabe Medusae Concipiunt, dirosque fero de sanguine rores, Quos calor adiuvit, putrique incoxit arenae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:41)
Quae dum miratur pingui se rore teneri, Concreto riguit vincta repente gelu.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LIX2)
Sic ad Lethaeas, nisi Nestore serior, undas Non eat, optabis quem superesse tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVI5)
Sicca domus queritur nullo se rore foveri, Cum mihi vicino Marcia fonte sonet.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XVIII3)
quomodo ergo Vergilius ait exigua tantum gelidus ros nocte reponet?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3063)
qui congressus cum Achille ab eo est interemptus, cuius mortem mater Aurora hodieque matutino rore flere dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4893)

SEARCH

MENU NAVIGATION