라틴어 문장 검색

Conversus a Gallis in Latinos Manlio Torquato Decio Mure consulibus, semper quidem aemulatione imperii infestos, tum vero contemptu urbis incensae, cum ius civitatis partem imperii et magistratuum poscerent, apud Capuam proeliis congredi audentes.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 1:1)
Sed hunc quoque iam tum quom ab Alpe descenderat, apud Me-taurum castra metantem Claudius Nero cum Livio Salinatore debellat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 50:2)
Nero in ultimum Italiae angulum summoverat Annibalem, Livius in diversissimam partem, id est in ipsas nascentis Italiae fauces signa converterat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 51:1)
Atilius Ligusticum sinum, Pomponius Gallicum obsedit, Torquatus Balearicum, Tiberius Nero Gaditanum fretum, qua primum maris nostri limen aperitur;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 9:2)
POSTREMO LIVIUS Drusus non tribunatus modo viribus, sed ipsius etiam senatus auctoritate totiusque Italiae consensu easdem leges adserere conatus, dum alium captat ex alio, tantum conflavit incendium, ut nec primam illius flammam posset sustinere et subita morte correptus hereditarium in
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 1:1)
Nam post urbem captam cum sedatus esset Gallicus motus, res publica vero esset ad tenue deducta, finitimi oportunitatem invadendi Romani nominis aucupati praefecerunt sibi Postumium Livium Fidenatium dictatorem, qui mandatis ad senatum missis postulavit ut, si vellent reliquias suae civitatis manere, matres familiae sibi et virgines dederentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 37:1)
Quae cum a Livio in castris distributae fuissent, viros plurimo vino provocaverunt diem festum apud se esse simulantes:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 39:1)
Despiciens mare velivolum, Livius in Helena:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 10:1)
Torquato ruit inde minax:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:13)
caedunt Lepidos, caeduntque Metellos, Corvinosque simul, Torquataque nomina, regum Saepe duces, summosque hominum, te, Magne, remoto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:14)
Verona docti syllabas amat vatis, Marone felix Mantua est, Censetur Aponi Livio suo tellus Stellaque nec Flacco minus, Apollodoro plaudit imbrifer Nilus, Nasone Paeligni sonant, Duosque Senecas unicumque Lucanum Facunda loquitur Corduba, Gaudent iocosae Canio suo Gades, Emerita Deciano meo:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXI1)
Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIX1)
Torquatus nitidas vario de marmore thermas Extruxit;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIX3)
Disposuit daphnona suo Torquatus in agro;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIX5)
Consule Torquato vici fuit ille magister, Non minor in tanto visus honore sibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIX7)

SEARCH

MENU NAVIGATION