라틴어 문장 검색

ad haec respondit: " Ipsi, qui dicuntur Asidaei, Iudaeorum, quibus praeest Iudas Maccabaeus, bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장6)
Itaque rex exasperatus et pessimi huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de conventionibus, iubere tamen Maccabaeum citius vinctum mittere Antiochiam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장27)
At Maccabaeus videns secum austerius agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem, intellegens non ex optimo esse austeritatem, non paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장30)
Maccabaeus autem sine intermissione confidebat cum omni spe auxilium se consequi a Domino;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장7)
considerans Maccabaeus adventum multitudinis et apparatum varium armorum et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum prodigia facientem Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout ab ipso iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장21)
meditationem legis non replicando, quae scripta sunt, ut Iudaeorum aestimant Pharisaei, sed in opere intellegens iuxta illud apostolicum:
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:5)
Tunc librorum περι` ἀρχῶν infamis interpretatio, tunc discipulus ὄλβιοσ vere nominis sui, si in talem magistrum non inpegisset, tunc nostrorum διάπυροσ contradictio et Pharisaeorum turbata schola.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 9:4)
Hoc ipso in loco contentionis sancti Pauli cardo cum Pharisaeis ponitur, disputatio de salute per fidem aut per legis opera.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 30:7)
Annuit autem Maccabaeus in omnibus, quae Lysias rogabat, utilitati consulens; quaecumque enim Maccabaeus scriptis tradidit Lysiae de Iudaeis, rex concessit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION