라틴어 문장 검색

Hos fastus animosque dat Sabello Farris semodius fabaeque fresae, Et turis piperisque tres selibrae, Et Lucanica ventre cum Falisco, Et nigri Syra defruti lagona, Et ficus Libyca gelata testa Cum bulbis cocleisque caseoque.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI3)
antenor potvit non sine causa Antenoris posuit exemplum, cum multi evaserint Troianorum periculum, ut Capys qui Campaniam tenuit, ut Helenus qui Macedoniam, ut alii qui Sardiniam secundum Sallustium;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2425)
sive mons sit Macedoniae, qui dicitur esse diversorium deorum, sive caelum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2683)
hi autem, inmutato h in f, Falisci dicti sunt, sicut febris dicitur quae ante hebris dicebatur, Formiae quae Hormiae fuerunt, ἀπο` τῆσ ὁρμῆσ:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6954)
iustos autem dicit Faliscos, quia populus Romanus missis decem viris ab ipsis iura fetialia et non nulla supplementa duodecim tabularum accepit, quas habuerat ab Atheniensibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6956)
Athon autem mons est adiacens Thraciae, circa Lemnum insulam, in promunturio Macedoniae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7015)
scilicet atque ossae Pelius mons est Thessaliae, Olympus Macedoniae, Ossa Thraciae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2821)
'Cy- torum' montem Macedoniae, in quo abundat buxus, quae vento mota aestus imitatur undarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4372)
qui fuit de civitate Macedoniae, quae Pella nominatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2872)
est autem Macedoniae civitas Pella, patria Alexandri, a quo dicta Alexandria est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2876)
Emathiae, id est Macedoniae, propterea meminit hoc loco, quia contermina est Thraciae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3905)
Phalaris, tyrannus Agrigentinus149 10 eius taurus 198 4 Phaelericus portus 157 29 Phidias statuarius 135 2 84 9 Philippus, rex Macedoniae,Alexandri Magni pater 84 23 Philoctetes 75 21 171 13 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)378)
] M. quidem Catonis senis est epistula ad M. filium, in qua scribit se audisse eum missum factum esse a consule, cum in Macedonia bello Persico miles esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 49:2)
audivi enim summos homines, cum quaestor ex Macedonia venissem Athenas, florente Academia, ut temporibus illis ferebatur, cum eam Charmadas et Clitomachus et Aeschines obtinebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 45:2)
Memini me admodum adulescentulo, cum pater in Macedonia consul esset et essemus in castris, perturbari exercitum nostrum religione et metu, quod serena nocte subito candens et plena luna defecisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION