라틴어 문장 검색

Naevius belli Punici primo de Anchisa et Aenea fugientibus haec ait eorum sectam sequuntur multi mortales, ecce hoc est 'invenio admirans numerum':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7974)
Naevius enim inducit uxores Aeneae et Anchisae cum lacrimis Ilium relinquentes his verbis amborum uxores noctu Troiade exibant, capitibus opertis, flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 102)
anna soror cuius filiae fuerint Anna et Dido, Naevius dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 91)
alii tradunt resignare vetuste ita dictum, ut nos adsignare dicimus pro damno, ut est apud Catonem in Lucium Furium de aqua quod attinet ad salinatores aerarios cui curam vectigalium resignantur et idem in oratione 'ne spolia figantur nisi de hoste capta' sed tum ubi ludi misi sunt revertantur resignatis vectigalibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2447)
102). Naevius nominativo singulari struix malorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2673)
quidam 'capessere' pro 'ire' accipiunt, ut Titinius Lucius domum se capessit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3466)
Lucium Antonium in Perusia, Tusciae civitate;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8326)
Lucii Tarquinii filium, quem ob hoc pater aurea bulla praetextaque donavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5875)
hanc Naevius in primo belli Punici de cognata Aeneae nomen accepisse dicit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7125)
vel secundum Trebatium qui de religionibus libro septimo ait luci qui sunt in agris qui concilio capti sunt, hos lucos eadem caerimonia moreque conquiri haberique oportet, ut ceteros lucos qui in antiquo agro sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3167)
non enim neque tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius Lucium non potuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 93:2)
His enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mortuus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 3:4)
quoi si aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto is, qui primus fabulam dedit, quam ei, qui multas docuerant ante hos consules, et Plautus et Naevius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 71장 2:2)
Nec vero tibi aliter videri debet, qui a Naevio vel sumpsisti multa, si fateris, vel, si negas, surripuisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 19장 3:5)
simplex quidem Lucius et antiquus, Spurius autem nihilo ille quidem ornatior, sed tamen astrictior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 25장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION