라틴어 문장 검색

Gravitatem Africanus, lenitatem Laelius, asperitatem Galba, profluens quiddam habuit Carbo et canorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 28:5)
ex quibus Elius Hippias, cum Olympiam venisset maxima illa quinquennali celebritate ludorum, gloriatus est cuncta paene audiente Graecia nihil esse ulla in arte rerum omnium quod ipse nesciret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 127:1)
Multas tu quidem, inquit, Laeli, saepe causas ita defendisti, ut ego non modo tecum Servium Galbam, collegam nostrum, quem tu, quoad vixit, omnibus anteponebas, verum ne Atticorum quidem oratorum quemquam aut suavitate . Non.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 60:2)
sic ut fortis equus, spatio qui saepe supremo vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 19:3)
olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum umeris sustineret bovem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 43:5)
Cursor ad Olympia proficisci cogitans visus est in somnis curru quadrigarum vehi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 214:3)
cursor, ad Olympia proficisci cogitans, visus est in somnis curru quadrigarum vehi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 214:3)
prensat unus P. Galba.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:2)
competitores, qui certi esse videantur, Galba et Antonius et Q. Cornificius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:9)
Galba, Censorinone et Manilio an T. Quinctio M'. Acilio consulibus tribunus pl.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 5B 1:8)
volo aliquem Olympiae aut ubi visum πολιτικο`ν σύλλογον more Dicaearchi familiaris tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 30 4:8)
et tu etiam scire quo die Olympia cum mysteria scilicet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 25 2:9)
se autem laetari quod effugissem duas maximas vituperationes, unam, quam itinere faciendo me intellegebam suscipere, desperationis ac reictionis rei publicae (flentes mecum vulgo querebantur quibus de meo celeri reditu non probabam), alteram, de qua Brutus et qui una erant (multi autem erant) laetabantur, quod eam vituperationem effugissem me existimari ad Olympia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 7 7:14)
scripserat etiam Messalla Q. Salasso P. Curtium, fratrem eius, iussu Pompei inspectante exercitu interfectum, quod consensisset cum Hispanis quibusdam, si in oppidum nescio quod Pompeius rei frumentariae causa venisset, eum comprehendere ad Caesaremque deducere de tuo negotio, quod sponsor es pro Pompeio, si Galba, consponsor tuus, redierit, homo in re familiari non parum diligens, non desinam cum illo communicare, si quid expediri possit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 18 3:3)
a. 711 (43). GALBA CICERONI S.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 303)

SEARCH

MENU NAVIGATION