-
Duo sunt enim genera facetiarum, quorum alterum re tractatur, alterum dicto:
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 239:5)
-
Ergo haec duo genera sunt eius ridiculi, quod in re positum est, quae sunt propria perpetuarum facetiarum, in quibus describuntur hominum mores et ita effinguntur, ut aut re narrata aliqua quales sint intellegantur aut imitatione breviter iniecta in aliquo insigni ad inridendum vitio reperiantur.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 243:1)
-
Haec igitur sit prima partitio, quod facete dicatur, id alias in re habere, alias in verbo facetias;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 248:2)
-
Detractis igitur tot rebus ex hoc oratorio loco facetiae reliquae sunt, quae aut in re, ut ante divisi, positae videntur esse aut in verbo;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 252:5)
-
Sunt etiam illa venusta ut in gravibus sententiis, sic in facetiis - dixi enim dudum rationem aliam esse ioci, aliam severitatis, gravium autem et iocorum unam esse materiam - ornant igitur in primis orationem verba relata contrarie, quod idem genus saepe est etiam facetum, ut Servius ille Galba cum iudices L. Scribonio tribuno plebis ferret familiaris suos et dixisset Libo "quando tandem, Galba, de triclinio tuo exibis?"
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 262:7)
-
Et hercule omnia haec, quae a me de facetiis disputantur, non maiora forensium actionum quam omnium sermonum condimenta sunt.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 271:1)
-
Nullo autem loco plus facetiae prosunt et celeritas et breve aliquod dictum nec sine dignitate et cum lepore;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 340:1)
-
Quis umquam res praeter hunc tragicas paene comice, tristis remisse, severas hilare, forensis scaenica prope venustate tractavit atque ita, ut neque iocus magnitudine rerum excluderetur nec gravitas facetiis minueretur?
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 30:2)
-
Ac primo ab ipso Platone Aristoteles et Xenocrates, quorum alter Peripateticorum, alter Academiae nomen obtinuit, deinde ab Antisthene, qui patientiam et duritiam in Socratico sermone maxime adamarat, Cynici primum, deinde Stoici, tum ab Aristippo, quem illae magis voluptariae disputationes delectarant, Cyrenaica philosophia manavit, quam ille et eius posteri simpliciter defenderunt, hi, qui nunc voluptate omnia metiuntur, dum verecundius id agunt, nec dignitati satis faciunt, quam non aspernantur, nec voluptatem tuentur, quam amplexari volunt.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 62:1)
-
Reliqui sunt Peripatetici et Academici;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 67:1)
-
Dicunt igitur nunc quidem illi, qui ex particula parva urbis ac loci nomen habent et Peripatetici philosophi aut Academici nominantur, olim autem propter eximiam rerum maximarum scientiam a Graecis politici philosophi appellati universarum rerum publicarum nomine vocabantur, omnem civilem orationem in horum alterutro genere versari:
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 109:1)
-
Haec inprobantur a Peripateticis, a Stoicis defenduntur.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 105:2)
-
Dixi de Pythagora, de Democrito, de Socrate, excepi de antiquis praeter Xenophanem neminem, adiunxi veterem Academiam, Peripateticos, Stoicos;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 126:1)
-
Magnus locus philosophiaeque proprius a Platone, Aristotele, Theophrasto totaque Peripateticorum familia tractatus uberrime.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 4:5)
-
haec me Peripateticorum ratio magis movebat et veteris Dicaearchi et eius, qui nunc floret, Cratippi, qui censent esse in mentibus hominum tamquam oraclum aliquod, ex quo futura praesentiant, si aut furore divino incitatus animus aut somno relaxatus solute moveatur ac libere.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 148:5)