라틴어 문장 검색

In his itaque diebus potenter sedit rex in throno suo, ut faceret judicium et justitiam inter Christianos confratres, si cui illata fuisset injuria, vel si qua accrevisset discordia, volens omnia cum aequitate tractare et non ficta pace componere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 87:6)
Rex autem iterato consilio suorum illi secundo ac tertio legationem direxit, quatenus justitiam non devitaret, ne post hac aliquis incusaret regem, nec fateretur aliter quam juste et patienter regem adversus confratrem et unum de principibus Christianorum fecisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 89:4)
His exstirpatis, in circuitu murorum firmavit obsidionem per dies quindecim, machinam componens qua urbem expugnare et cives absterrere valeret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:7)
et post haec alleviata molestia et amaritudine animae et corporis, viam in Jerusalem, sicut devoverat, exspectatis ibidem et relictis aliquibus de dispersis sodalibus tempore veris insisteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 66:2)
Sed hoc tempore de hac re dissimulare, et silentio supprimere necesse est, si forte aliquid pecuniae [0650B] cum ipso fratre Baldewino pro hac matrona res ituenda extorquere possimus, qua nimium anxie indigemusad remunerandos milites, assiduis laboribus nobiscum insudantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:6)
et tale quid vobis propalarem, unde vita vestra incolumis persisteret, quae post modicum vobis securis in dolo et mira arte exstinguetur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 28:5)
Reinfridus vero vir levis et non multum pensans, si fidem erga gentiles et incredulos violaret, universa regi detulit, ac diem qua transituri erant in Damascum cum universis copiis et rebus pretiosis propalavit, asserens regem haec omnia posse capere ac retinere sine contradictione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 6:2)
Sed in latibulo montium paulisper remoratus, peregrinos praemisit ut sic experiri posset si qua virtus civium Sur ad insecutionem Christianorum [0701B] peregrinorum appareret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 20:3)
Ut Seneca De Formula Honeste Vite dixit, "Meliusest ignoscere, quam post victorie penitere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 93:9)
Vitia quoque si qua sint oris, diligenti cura emendanda sunt, ne verbasint inflata vel anhelata vel in faucibus frendentia, nec vocis immanitateresonantia, non aspera frendentibus vel hiantibus labiis prolata;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 87:7)
In faciendo autem post deliberationem, velocitatem exercere debes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 94:1)
Veritas, ergo post Deum estcollenda, que sola homines proximos facit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 9:31)
Hoc agnito dominus venit adeum et quaesivit si qua esset mulier in domo sua quam diligeret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:8)
Audi, amice, et meritus tuis praecedentibus pro te debet mea si qua estfacundia laborare.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 154:26)
ob hoc enim multorum oculi deteriorantur, quoniam post prandia manibus non ablutis terguntur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 180:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION