라틴어 문장 검색

Itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit Tarquini indicium falsum videri eumque in vinculis retinendum neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, cuius consilio tantam rem esset mentitus.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장7)
Alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant, ne Crassus more suo suspecto malorum patrocinio rem publicam conturbaret.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 48장9)
Quanta vero illum aut rerum naturae aut urbis suae tenuit oblivio, qui uno interempto defuturum credidit alium, qui idem vellet, eum Tarquinius esset inventus post tot reges ferro ac fulminibus occisos !
(세네카, 행복론, Liber II 89:4)
exsulavit post Catilinam Cicero, diruti eius penates, bona direpta, factum, quidquid victor Catilina fecisset;
(세네카, 행복론, Liber V 100:2)
dedit infandi sceleris poenas cum Tarquinio Tullia coniunx, quae per caesi membra parentis egit saevos impia currus laceroque seni violenta rogos nata negavit.
(세네카, 옥타비아 5:16)
quid nunc Tarquinii fractas iuvat esse secures, nomine quem simili vita superba notat, si mulier patienda fuit?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1117)
"Porsenna superbum Tarquinium impingens complevit milite Tusco Ianiculum quondam;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 32)
"iam cum vallatam socio me clausit Etrusco Tarquinius:"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 30)
1 ita tamen quod te Ravennae felicius exsulantem auribus Padano culice perfossis municipalium ranarum loquax turba circumsilit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 2:3)
ad quorum consilia Phalaris cruentior Mida cupidior, Ancus iactantior Tarquinius superbior, Tiberius callidior Gaius periculosior, Claudius socordior Nero impurior, Galba avarior Otho audacior, Vitellius sumptuosior Domitianus truculentior redderetur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 6:4)
facile persuadet ut cupido honorum et cui Tarquinii materna tantum patria esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 365:1)
has spes cogitationesque secum portantes urbem ingressi sunt, domicilioque ibi comparato L. Tarquinium Priscum edidere nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 368:1)
eo magis Tarquinius instare ut quam primum comitia regi creando fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 372:3)
reductis deinde in castra hostium copiis datoque spatio Romanis ad comparandum de integro bellum, Tarquinius, equitem maxime suis deesse viribus ratus, ad Ramnes, Titienses, Luceres, quas centurias Romulus scripserat, addere alias constituit suoque insignes relinquere nomine.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 384:2)
neque tum Tarquinius de equitum centuriis quicquam mutavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 389:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION