라틴어 문장 검색

In medium, seu stabit iners seu profluet umor, transversas salices et grandia conice saxa, pontibus ut crebris possint consistere et alas pandere ad aestivum solem, si forte morantes sparserit aut praeceps Neptuno immerserit Eurus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:5)
In hoc angulo ille Carthaginis horror, cui Roma debet, quod tantum semel capta est, abluebat corpus laboribus rusticis fessum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 5:1)
veniebat enim ut sudorem illic ablueret, non ut unguentum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 11:6)
Nam, ut aiunt, qui priscos mores urbis tradiderunt, brachia et crura cotidie abluebant, quae scilicet sordes opere collegerant, ceterum toti nundinis lavabantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 12:5)
caede respersam viri atque obsoletam sanguine hoc dextram ablue.
(세네카, 아가멤논 17:46)
Etiam carnifices cenaturi manus abluunt.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 2:3)
Urgent et circumstant vitia undique nec resurgere aut in dispectum veri attollere oculos sinunt, sed immersos et in cupiditatem infixos premunt.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 9:1)
Nunc itaque te studiis tuis immerge altius, nunc illa tibi velut munimenta animi circumda, ne ex ulla tui parte inveniat introitum dolor.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 108:2)
Caenaturi carnifices manus abluunt.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.7)
quis Tanais aut quis Nilus aut quis Persica violentus unda Tigris aut Rhenus ferox Tagusve Hibera turbidus gaza fluens abluere dextram poterit?
(세네카, Hercules Furens 20:6)
fonte Cinyphio scelus sub axe Libyco tersit et dextram abluit.
(세네카, Hercules Oetaeus 14:6)
haec igitur mihi sit lepores audacia mollis excipere et structo figere avem calamo, qua formosa suo Clitumnus flumina luco integit, et niveos abluit unda boves.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 1914)
"rigidis hunc abluit undis Rhenus, Arar, Rhodanus, Mosa, Matrona."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 86)
"sacra tridentiferi Iovis hic armenta profundo Pharnacis immergit genitor;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem81)
sed cum vel pauxillulum bibere desisset assecularum meorum famulorumque turba compotrix, quorum cerebris hospitales creterrae nimium immersae dominabantur, vicina fonti aut fluvio raptim scrobis fodiebatur, in quam forte cum lapidum cumulus ambustus demitteretur, antro in hemisphaerii formam corylis flexibilibus 1 intexto fossa inardescens operiebatur, sic tamen ut superiectis Cilicum velis patentia intervalla virgarum lumine excluso tenebrarentur, vaporem repulsura salientem, qui undae ferventis aspergine flammatis silicibus excuditur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION