라틴어 문장 검색

Hannibali iam terrae adpropinquanti iussus e nauticis unus escendere in malum, ut specularetur quam tenerent regionem, cum dixisset sepulchrum dirutum proram spectare, abominatus praetervehi iusso gubernatore ad Leptim adpulit classem atque ibi copias exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 330:1)
quod igitur nos maxime abominaremur, vos ante omnia optaretis, in meliore vestra fortuna de pace agitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 390:1)
ante omnia abominati semimares iussique in mare extemplo deportari, sicut proxime C. Claudio M. Livio consulibus deportatus similis prodigii fetus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 130:2)
itaque se orare atque obsecrare Aetolos ut miseriti Atheniensium ducibus diis immortalibus, deinde Romanis, qui secundum deos plurimum possent, bellum susciperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 344:1)
tyrannus primo negare aliter urbem eam se accepturum, nisi Argivorum ipsorum decreto accersitus ad auxilium urbis esset, deinde, ut frequenti contione non aspernatos modo sed abominatos etiam nomen tyranni audivit, causam se spoliandi eos nactum ratus tradere ubi vellet urbem Philoclen iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 486:1)
si quibus aetatibus initientur mares sciatis, non misereat vos eorum solum, sed etiam pudeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 165:1)
id prodigium abominantes arceri Romano agro necarique quam primum iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 234:2)
Poris abominatus mentionem tam foedi facinoris Athenas deportaturum eos ad fidos hospites dixit, comitemque ipsum fugae futurum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 35:1)
Miseret me illius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 9176)
neminis miserere certum est, quia mei miseret neminem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 5128)
Si huius miseret, ecquid das qui bene sit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 251)
neque te mei tergi misereret, si hoc non hodie ecfecissem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 5, scene 292)
nunc tibi amplectimur genua egentes opum, quae in locis nesciis nescia spe sumus, ut tuo recipias tecto servesque nos miseriarumque te ambarum uti misereat, quibus nec locust ullus nec spes parata, neque hoc amplius, [quam] quod vides, nobis quicquamst.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 521)
nam me quidem harum miserebat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 2, scene 212)
sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi, ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 281)

SEARCH

MENU NAVIGATION