라틴어 문장 검색

Quod cum nuntii certi narrassent regi Ecgbercto, esse scilicet episcopum, quem petierant a Romano antistite in regno Francorum, misit illo continuo Raedfridum praefectum suum ad adducendum eum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. I. 3:4)
Denique gloriosissimus dux Francorum Pippin, ubi haec conperiit, misit, et adducta ad se eorum corpora condidit cum multa gloria in ecclesia Coloniae ciuitatis iuxta Rhenum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 2:13)
Qui cum illo aduenissent, erant autem numero XII, diuertentes ad Pippinum ducem Francorum, gratanter ab illo suscepti sunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X.5)
Carolus rex Francorum obiit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, [BAEDAE CONTINUATIO.]27)
ibi egressi Troiani, ut quibus ab inmenso prope errore nihil praeter arma et naves superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 21:2)
bello deinde Aborigines Troianique simul petiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 29:1)
victores Aborigines Troianique ducem Latinum amisere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 30:3)
Tunc gloriosus domnus Carolus rex, ipsa Italia subiugata et ordinata, custodia Francorum in Papia civitate dimittens cum uxore et reliquis Francis Deo adiuvante cum magno triumpho Franciam reversus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 774 55:5)
Pippinus secundum morem Francorum electus est ad regem et unctus per manum sanctae memoriae Bonefacii archiepiscopi et elevatus a Francis in regno in Suessionis civitate.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 750 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION