라틴어 문장 검색

Mercator hoc addebat, e praedonibus Unde emerat se audisse abreptam e Sunio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 267)
"Parvula Hinc est abrepta;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2124)
adhuc quod factum est Miror, continuo non iussisse abripi me.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 2122)
Quod ille unciatim vix de demenso suo, Suum defrudans genium, comparsit miser, Id illa universum abripiet, haud existimans Quanto labore partum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 110)
Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet - saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras - dorsum immane mari summo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:8)
Non potui abreptum divellere corpus, et undis spargere?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:10)
Sternitur infelix Acron et calcibus atram tundit humum expirans infractaque tela cruentat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:4)
si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator dicetque notum illud, dum clavum rectum teneam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 292:2)
parvula hinc est abrepta, eduxit mater pro sua, soror dicta est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 104:10)
Ibi Latine--nam apud Numantiam loqui didicerat--exclamat nostros frustra pugnare, paulo ante Marium sua manu interfectum, simul gladium sanguine oblitum ostentans, quem in pugna satis impigre occiso pedite nostro cruentauerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장8)
Charybdis an respondeat fabulis, perscribi mihi desidero et, si forte observaveris, dignum est autem quod observes, fac nos certiores, utrum uno tantum vento agatur in vertices an omnis tempestas aeque mare illud contorqueat, et an verum sit, quicquid illo freti turbine abreptum est, per multa milia trahi conditum et circa Tauromenitanum litus emergere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 1:2)
abripite, famuli, monstrum et avectam procul ultra Mycenas ultimo in regni angulo vincite saeptam nocte tenebrosi specus, ut inquietam virginem carcer domet.
(세네카, 아가멤논 18:10)
mali rursus non effugiunt impietatem, quamvis aras sanguine multo cruentaverint.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 49:3)
Omnia ista, quae vos tumidos et supra humana elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna comparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, collegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt vestra.
(세네카, 행복론, Liber VI 9:1)
Ibi unus ex iis equis, qui trahere regium currum albi solebant, abreptus vehementer commovit regem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 127:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION