라틴어 문장 검색

consules eo anno agro tantum Ligurum populato, cum hostes exercitus numquam eduxissent, nulla re memorabili gesta Romam ad magistratus subrogandos redierunt et primo comitiali die consules crearunt M. Claudium Marcellum, C. Sulpicium Gallum, deinde praetores postero die L. Iulium, L. Apuleium Saturninum, A. Licinium Nervam, P. Rutilium Calvum, P. Quinctilium Varum, M. Fonteium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 537:1)
male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem, qui nil meriti;
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 356)
sed cum lex abrogatur, illud ipsum abrogatur quo modo eam abrogari oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 4:13)
"An collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 488:1)
si quid in hac rogatione scriptum est quod per leges plebisve scita, hoc est quod per legem Clodiam, promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non licuerit, quodve ei, qui promulgavit, abrogavit, derogavit, obrogavit, ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 6:3)
is iam a prima pugna, quae adversa fuerat, adsiduis contionibus infamem invisumque plebei Claudium fecerat, et iam de imperio abrogando eius agebat cum tamen necessarii Claudi obtinuerunt ut relicto Venusiae legato Marcellus Romam veniret ad purganda ea quae inimici obicerent, nec de imperio eius abrogando absente ipso ageretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 328:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION