라틴어 문장 검색

ne tamen adnuisse facinori viderentur et diversa Caesar iuberet, missi ad Pharasmanen nuntii ut abscederet a finibus Armeniis filiumque abstraheret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 48장7)
et abscessere Armenia Parthi, tamquam differrent bellum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 7장5)
trepidatur a circumsedentibus, diffugiunt imprudentes:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장5)
ita sine congressu dux Romanus abscedere militem sua quemque in castra iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 38장11)
ubi nihil temeritate solutum, nec amplius quam decurio equitum audentius progressus et sagittis confixus ceteros ad obsequium exemplo firmaverat, propinquis iam tenebris abscessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장7)
iamque fixerant domos, semina arvis intulerant utque patrium solum exercebant, cum Dubius Avitus, accepta a Paulino provincia, minitando vim Romanam nisi abscederent Frisii veteres in locos aut novam sedem a Caesare impetrarent, perpulit Verritum et Malorigem preces suscipere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장3)
Igitur Nero vitare secretos eius congressus, abscedentem in hortos aut Tusculanum vel Antiatem in agrum laudare quod otium capesseret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장1)
Corbulo in Syriam abscessit, morte Vmmidii legati vacuam ac sibi permissam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 26장6)
socium amicumque regem, cohortis Romanas circumsideri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 5장2)
alii occulte pepigisse interpretabantur ut omisso utrimque bello et abeunte Vologese Tigranes quoque Armenia abscederet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장2)
saevisque cruciatibus defessus, ne dolore suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장8)
eoque concubia nocte suos liberos Sabinus et Domitianum fratris filium in Capitolium accivit, misso per neglecta ad Flavianos duces nuntio qui circumsideri ipsos et, ni subveniretur, artas res nuntiaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장12)
Interim Civilis Vetera circumsedit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장1)
Galli sustulerant animos, eandem ubique exercituum nostrorum fortunam rati, vulgato rumore a Sarmatis Dacisque Moesica ac Pannonica hiberna circumsederi;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 54장3)
qui ubi adventabat furens cunctaque rursus in turbas et exitium conversurus, legiones in Mediomatricos, sociam civitatem, abscessere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 70장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION