라틴어 문장 검색

Si non patriam meam impugnat, sed suae gravis est et sepositus a mea gente suam exagitat, abscindit, nihilo minus illum tanta pravitas animi, etiam si non inimicum, invisum mihi efficit, priorque mihi ac potior eius officii ratio est, quod humano generi, quam quod uni homini debeo.
(세네카, 행복론, Liber VII 104:2)
Curtius expletis statuit monumenta lacunis, admisso Decius proelia rupit equo, Coclitis abscissos testatur semita pontes, est cui cognomen corvus habere dedit:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1129)
illa ruit, qualis celerem prope Thermodonta Strymonis abscisso fertur aperta sinu.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 444)
Quis rude et abscissum miseris animantibus aequor fecit iter solidaeque pios telluris alumnos expulit in fluctus pelagoque immisit hianti audax ingenii?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri19)
Jungatur enim EO secans arcum Parabolicum ABC in Y, & erit area curvilinea AEY ad aream curvilineam ACY ut AE ad AC quamproximè.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 46:1)
Coincidat autem EG ipso motus initio cum perpendiculari AB, & erit corporis velocitas in loco quovis E ut areae curvilineae ABGE latus quadratum. Q. E. I. In EG capiatur EM lateri quadrato areae ABGE reciproce proportionalis, & sit ALM linea curva quam punctum M perpetuo tangit, & erit tempus quo corpus cadendo describit lineam AE ut area curvilinea ALME.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 41:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION