라틴어 문장 검색

Torquatus, qui iussu Pompei oppido praeerat praesidiumque ibi Parthinorum habebat, conatus portis clausis oppidum defendere, cum Graecos murum ascendere atque arma capere iuberet, illi autem se contra imperium populi Romani pugnaturos esse negarent, oppidani autem etiam sua sponte Caesarem recipere conarentur, desperatis omnibus auxiliis portas aperuit et se atque oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo conservatus est.
(카이사르, 내란기, 3권 11:6)
Sed nostri milites dato signo cum infestis pilis procucurrissent atque animum advertissent non concurri a Pompeianis, usu periti ac superioribus pugnis exercitati sua sponte cursum represserunt et ad medium fere spatium constiterunt, ne consumptis viribus appropinquarent, parvoque intermisso temporis spatio ac rursus renovato cursu pila miserunt celeriterque, ut erat praeceptum a Caesare, gladios strinxerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 93:1)
His cum sua sponte persuadere non possent, legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis impetrarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 9장2)
transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et arcessitum a Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum propinquosque reliquisse; sedes habere in Gallia ab ipsis concessas, obsides ipsorum voluntate datos; stipendium capere iure belli, quod victores victis imponere consuerint.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 44장2)
Arpineius et Iunius, quae audierunt, ad legatos deferunt. Illi repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, tamen non neglegenda existimabant maximeque hac re permovebantur, quod civitatem ignobilem atque humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum facere ausam vix erat credendum.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 28장1)
Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 14장2)
nam ut sui triumpharent sponte mortem subiit.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM180)
Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte vomere oportet, rursusque post vomitum cibum sumere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 19장21)
Sponte tamen vomere non alienum est, praecipue iis, quibus in consuetudine fuit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장227)
Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum et post eum sponte uomere oportet, rususque post uomitum cibum sumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 19장 5:1)
Sponte tamen uomere non alienum est, praecipue is, quibus in consuetudine fuit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 48:2)
Quod si stomachus resolutus parum continet, et ante cibum, et post eum sponte vomere oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 5:1)
Sponte tamen vomere, non alienum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 56:2)
proiectis fascibus horret lictor et infames labuntur sponte secures:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:294)
iam sponte crematur ut redeat gaudetque mori festinus in ortum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix22)

SEARCH

MENU NAVIGATION