라틴어 문장 검색

nam quo modo nobilis equos cursus et spatia probant, sic est aliquis oratorum campus, per quem nisi liberi et soluti ferantur, debilitatur ac frangitur eloquentia.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 2:1)
oratori autem clamore plausuque opus est et velut quodam theatro;
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 4:1)
qualia cotidie antiquis oratoribus contingebant, cum tot pariter ac tam nobiles forum coartarent, cum clientelae quoque ac tribus et municipiorum etiam legationes ac pars Italiae periclitantibus adsisteret, cum in plerisque iudiciis crederet populus Romanus sua interesse quid iudicaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 4:2)
satis constat C. Cornelium et M. Scaurum et T. Milonem et L. Bestiam et P. Vatinium concursu totius civitatis et accusatos et defensos, ut frigidissimos quoque oratores ipsa certantis populi studia excitare et incendere potuerint.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 5:1)
Pompeio abstinerent, et ad incessendos principes viros, ut est natura invidiae, populi quoque et histriones auribus uterentur, quantum ardorem ingeniis, quas oratoribus faces admovebant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 1:2)
quem enim oratorem Lacedaemonium, quem Cretensem accepimus?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 3:1)
Rhodii quidam, plurimi Athenienses oratores extiterunt, apud quos omnia populus, omnia imperiti, omnia, ut sic dixerim, omnes poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 40장 3:4)
Sic quoque quod superest antiquitatis oratoribus forum non emendatae nec usque ad votum compositae civitatis argumentum est.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 1:1)
quod si inveniretur aliqua civitas, in qua nemo peccaret, supervacuus esset inter innocentis orator sicut inter sanos medicus.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 3:1)
quo modo tamen minimum usus minimumque profectus ars medentis habet in iis gentibus, quae firmissima valetudine ac saluberrimis corporibus utuntur, sic minor oratorum honor obscuriorque gloria est inter bonos mores et in obsequium regentis paratos.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 3:2)
nam et agricola sollers et peritus iuris consultus et magnus imperator et probabilis orator et cupidissimus litterarum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 3장 1:2)
certe Cicero ad Brutum oratores enumerans negat se uidere, cui debeat Caesar cedere, aitque eum elegantem, splendidam quoque atque etiam magnificam et generosam quodam modo rationem dicendi tenere;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 55장 1:3)
oratorem quem huic antepones eorum, qui nihil aliud egerunt?
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 55장 2:2)
mox finem fecit talia edendi Asinio Pollione oratore grauiter inuidioseque in curia questo Aesernini nepotis sui casum, qui et ipse crus fregerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 2:4)
habitauit primo iuxta Romanum forum supra Scalas anularias, in domo quae Calui oratoris fuerat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 72장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION