라틴어 문장 검색

saepe enim hic Spurius, qui nuper est, epistulas mihi pronuntiabat versiculis facetis ad familiaris missas a Corintho.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6A 1:3)
tu illam iacturam feres aequo animo quod illa quae habes [de Academicis] frustra descripta sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13-14 2:8)
sed quia scribis et desiderari a Varrone et magni illum aestimare, eos confeci et absolvi nescio quam bene, sed ita accurate ut nihil posset supra, Academicam omnem quaestionem libris quattuor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 6:2)
haec Academica, ut scis, cum Catulo, Lucullo, Hortensio contuleram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 9:1)
plausus vero L. Cassio datus etiam facetus mihi quidem visus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 2 2:3)
cum autem in navi legerem Academicos, adgnovi erratum meum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 9:7)
moriar nisi facete!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:13)
valde mihi tuae litterae facetae elegantesque visae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 32 3:2)
effugere autem si velim non nullorum acute aut facete dictorum opinionem, fama ingeni mihi sit abicienda ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 3:5)
de villa Seliciana et curasti diligenter et scripsisti facetissime ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 16 11:1)
primum quod tibi facetum videtur, quicquid ego dixi, quod aliis fortasse non item ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 2:2)
deinde quod illa, sive faceta sunt sive sic, fiunt narrante te venustissima ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 21 2:3)
at ille Heracliti medriam inplorans quaerere ex eo viderenturne illa Philonis aut ea num vel e Philone vel ex ullo Academico audivisset aliquando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 15:8)
tum igitur et cum Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 16:3)
minus enim acer est adversarius is qui ista quae sunt heri defensa negat Academicos omnino dicere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 16:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION