라틴어 문장 검색

summam esse contra in Alexandrinis velocitatem locorumque et aedificiorum notitiam.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:9)
Ipse iter inceptum simili velocitate conficere coepit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:7)
Itaque multis militibus partim interfectis partim suorum ruina oppressis, qui velocitate effugere poterant, armis tamen proiectis vallem transgressi nihil ex loco superiore inermi proficere poterant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:4)
Equites sequi iubet sese iterque accelerat, ut quam maxime ex fuga perterritos adoriri posset.
(카이사르, 내란기, 2권 39:12)
Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 28장2)
Labienus, postquam neque aggeres neque fossae vim hostium sustinere poterant, coactis una XL cohortibus, quas ex proximis praesidus deductas fors obtulit, Caesarem per nuntios facit certiorem quid faciendum existimet. Accelerat Caesar, ut proelio intersit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 87장3)
Sed in experiendo cum periculum nullum videret, equitatum omnem Germanosque pedites, summae velocitatis homines, ad castra hostium praemittit; ipse legionem unam in trina castra distribuit, alteram secum expeditam ducit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 37장3)
Quod ubi accidit, complures hostium magno nostrorum impetu perculsi vulnerantur ac partim in fuga proteruntur, partim intercipiuntur; quod ubi malum dux equi velocitate evitavit, +ac si+ proelio secundo graviter ab eo vulneratus praefectus, ut vitae periculum aditurus videretur, refertur in castra.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 49장7)
ille tamen mandante procul Stilichone citatis acceleravit equis Italamque momordit harenam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:232)
complexi manibus fultos cervice parentes attollunt vultus accelerantque gradus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam2)
Accelerat praecepta Venus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:121)
acceleret divisa manus:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:139)
Nec ob hanc tamen causam totus locus silvulis occupetur, sed ut dixi, per circuitum vacet, ut sine impedimento, cum apricitate diei gestiunt aves, nandi velocitate concertent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 4:3)
aut incolumis fidem legionum retinebo aut iugulatus paenitentiam adcelerabo.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 18장7)
delecta longiore via cetera adcelerantur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION