라틴어 문장 검색

Rursus si equa marem non patitur, detrita scilla naturalia eius linuntur, quae res accendit libidinem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 10:2)
Ultima parte hiemis concitantibus libidinem cibis utriusque sexus accendenda venus est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 6:1)
Deterrima est conditio fictilium, quae et accenduntur aestatis vaporibus, et gelantur hiemis frigoribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 2:1)
Postremo deserunt tribunal, ut quis praetorianorum militum amicorumve Caesaris occurreret, manus intentantes, causam discordiae et initium armorum, maxime infensi Cn.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 27장1)
traditam Tiberio pervicax adulter contumacia et odiis in maritum accendebat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장7)
accendebat haec onerabatque Seianus, peritia morum Tiberii odia in longum iaciens, quae reconderet auctaque promeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장9)
accendebat dedignantis et ipse diversus a maiorum institutis, raro venatu, segni equorum cura;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장8)
sed praeter paternos spiritus uxoris quoque Plancinae nobilitate et opibus accendebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 43장6)
sed amici accendendis offensionibus callidi intendere vera, adgerere falsa ipsumque et Plancinam et filios variis modis criminari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장4)
hinc graves in Pisonem contumeliae, nec minus acerba quae ab illo in Caesarem intentabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장2)
et terror omnibus intentabatur ni Tiberius statuendo remedio quinque consularium, quinque e praetoriis, totidem e cetero senatu sorte duxisset apud quos exsoluti plerique legis nexus modicum in praesens levamentum fuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장8)
libertique etiam ac servi, patrono vel domino cum voces, cum manus intentarent, ultro metuebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 36장3)
Agrippina semper atrox, tum et periculo propinquae accensa, pergit ad Tiberium ac forte sacrificantem patri repperit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 52장3)
atrox Drusi ingenium super cupidinem potentiae et solita fratribus odia accendebatur invidia quod mater Agrippina promptior Neroni erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장7)
Ad hoc gentium ductores circumire hortari, firmare animos minuendo metu, accendenda spe aliisque belli incitamentis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 34장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION