라틴어 문장 검색

curva autem erat & convexo latere spectabat ad austrum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 42:34)
Quod deviationis angulus minor est juxta caput Cometae, major juxta caudae extremitatem alteram, atque adeò quod cauda convexo sui latere partes respicit à quibus fit deviatio, quaeque in rectâ sunt lineâ à Sole per caput Cometae in infinitum ductâ.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:10)
Et quod caudae quae prolixiores sunt & latiores, & luce vegetiore micant, sint ad latera convexa paulò splendidiores & limite minus indistincto terminatae quam ad concava.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 47:11)
Tunc diviso tergore Silvas petivit, homini ut accessum daret.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Iuvencus, leo, et praedator.9)
accessus molliet illa tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:236)
at cum discedet mensa conviva remota, ipsa tibi accessus turba locumque dabit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:425)
fortuna miserrima tuta est, nam timor eventus deterioris abest, qui rapitur spumante salo, sua brachia tendens porrigit ad spinas duraque saxa manus, accipitremque timens pennis trepidantibus ales audet ad humanos fessa venire sinus, nec se vicino dubitat committere tecto, quae fugit infestos territa cerva canes, da, precor, accessum lacrimis, mitissime, nostris, nec rigidam timidis vocibus obde forem, verbaque nostra favens Romana ad numina perfer, non tibi Tarpeio culta Tonante minus, mandatique mei legatus suscipe causam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 217)
tu nostras audis inter convexa Iocatus sidera, sollicito quas damus ore, preces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 953)
ipsa volubilitas libratum sustinet orbem, quique premat partes, angulus omnis abest, cumque sit in media rerum regione locata et tangat nullum plusve minusve latus, ni convexa foret, parti vicinior esset, nee medium terram mundus haberet onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권173)
Ignea convexi vis et sine pondere caeli emicuit summaque locum sibi fecit in arce:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 8:4)
Idem ego cum subii convexa foramina terrae supposuique ferox imis mea terga cavernis, sollicito manes totumque tremoribus orbem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 53:12)
Ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum, longa sub arboribus convexus in aequora vertex:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 81:1)
Talia convexum per iter memorante Sibylla sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem Troius Aeneas sacrisque ex more litatis litora adit nondum nutricis habentia nomen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 23:1)
Vim tamen agrestum metuens pomaria claudit intus et accessus prohibet refugitque viriles.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 75:1)
In orbe adest gradus exiguus accessus ad energias expolitas et renovabiles.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 37:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION