라틴어 문장 검색

Ex auibus colla alaeue recte infirmis adnumerantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 9:1)
Ii quoque in praecipiti sunt, in quibus usque ad grandes intusque conditas uenas in alis uel poplitibus mucro desedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 6:2)
Idque euenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in is uenis, quae ad anum testiculosque perueniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 7:1)
Praeter haec malum uulnus est, quodcumque in alis uel feminibus uel inanibus locis uel in articulis uel inter digitos est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 7:2)
hoc in prominentibus membris, id est, inter ungues et alas uel inguina, fereque in senibus uel in is, quorum corpus mali habitus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 62:4)
Nascuntur maxime in ceruice, sed etiam in alis et inguinibus * lateribus:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 24:5)
Fit maxime aut in uertice aut in alis aut inguinibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 28:4)
Tum si qua in alis uel inguinibus sunt, sine linamento nutrienda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 33:1)
Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro secandum est, item ubicumque mediocris abscessus est, item quotiens in summa cute uel etiam carne uitium est, nisi festinare cubantis inbecillitas cogit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 3:6)
Pure effuso, in alis uel inguinibus, linamento opus non est sed spongia ex uino inponenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 7:1)
Quae quamuis et in ceruice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diuerso genere curentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 1:5)
Si uero transuersus est neque derigi potuit, uncus alae iniciendus, paulumque adtrahendus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 7:1)
Gangrenam inter ungues alasque aut inguina nasci, et si quando medicamenta uincantur, membrum praecidi oportere alio loco mihi dictum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 33장 1:1)
si summum, longioribus, ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 14:2)
Cum ad ferulas uentum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breuiores, sub ala breuissimae.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION