라틴어 문장 검색

Qui mendicos et febricitantes peregrinos in his ad curandum debile corpus reperientes, sagittis infixerunt, totam undam sanguineam reddentes, aliosque sub unda caput ab ictu ferientes abscondentes, saevo fine demersionis suffocari cogebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:13)
Conturbati et exterriti universi fideles, omnibus e tentoriis sine dilatione confluunt, humerisque squammosas vestes ferri ingerunt, hastis vexilla praefigunt, festinanter equos frenis et sellis reparant, ordinant acies;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:2)
- Ubi dux loricatum Turcum uno ictu medium dividit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 129:2)
Audaciam [0482B] eorum tantam scitote quod nulle equites illorum, si ad pugnam processerint, non dubitent viginti millia nostrorum adire, sicut leones et apri mortiferis ictibus armorum fulminantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:12)
Visis autem tot millibus et armatura Corbahan incomparabili, et gloria rerum suarum, sub omni festinatione Antiochiam reversi sunt, diebus septem priusquam Corbahan et suae acies terminos et campos regionis Antiochiae attingerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 28:1)
Godefridus dux, Robertus et alii multi contendebant, ut exsurgentes in loricis, in galeis et clypcis, in signis erectis, in aciebus ordinatis occurrerent Corbahan in millibus supervenienti;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 28:4)
Sed in momento ictu gladii capite illius amputato, transeuntes turrim vicinam ingressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 42:2)
Turci vero cognoscentes se detectos, nec aliquo ingenio a manibus peregrinorum posse liberari, in sola spe defensionis in limine turris occurrunt, et atroci ictu gladiorum resistunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:7)
- Bellum indicitur, omnes quasi morituri in crastinum praeparantur, et distributae acies sub ducibus ordinantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 93:3)
Julii, et acies ordinant adhuc intra urbem commorantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:4)
Hugonem Magnum, fratrem regis Franciae, praefecerunt primae aciei ductorem, et signiferum constituerunt equitum et peditum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:5)
Robertus, comes Flandriae, et Robertus, princeps Northmanorum, duabus praeficiuntur aciebus, et sic juncti hi duo propinqui in uno latere constituuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:6)
Episcopus vero Podiensis suam per se aciem versus montana dirigebat, erecta in medio illius cuneo lancea, quam repererant, et in manibus cujusdam clerici constituta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:7)
Comes Reinboldus de Oringis, Lodewicus de Monzons, Lambertus filius Cunonis de Monte acuto, unius aciei ordini praeesse destinantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:9)
Dux Godefridus cum Teutonicis, Alemanis, Bawaris, Saxonibus, Lotharingis, ex duobus millibus equitum et peditum suam aciem composuit, quorum manus et gladius solet esse saevissimus in cervicibus inimicorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 94:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION