라틴어 문장 검색

non isto potior fuisset, olim qui Pandioniam movebat arte orator caveam tumultuosus, seu luscum raperetur in Philippum, causam seu Ctesiphontis actitaret, vir semper popularitate crescens et iuste residens in arce fandi, qui fabro genitore procreatus oris maluit expolire limam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium36)
Post nuptias patricii Ricimeris, id est post imperii utriusque opes eventilatas, tandem reditum est in publicam serietatem, quae rebus actitandis ianuam campumque patefecit, interea nos Pauli praefectorii tam doctrina quam sanctitate venerandis laribus excepti comiter blandae hospitalitatis officiis excolebamur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 1:1)
Accii autem carminibus qui studiose delectantur, non modo verborum virtutes sed etiam figuram eius videntur secum habere praesentem [esse]. Item plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio videbuntur velut coram de rerum natura disputare, de arte vero rhetorica cum Cicerone, multi posterorum cum Varrone conferent sermonem de lingua latina, non minus etiam plures philologi cum Graecorum sapientibus multa deliberantes secretos cum his videbuntur habere sermones, et ad summam sapientium scriptorum sententiae corporibus absentibus vetustate florentes cum insunt inter consilia et disputationes, maiores habent, quam praesentium sunt, auctoritates omnes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말51)

SEARCH

MENU NAVIGATION