라틴어 문장 검색

Nam si quis poenam exigit non ipsius poenae avidus sed quia oportet, non est adnumerandus iratis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 55:1)
Durate trepidae lugubri officio manus, fletusque largos sistite, arentes genae, dum membra nato genitor adnumerat suo corpusque fingit, hoc quid est forma carens et turpe, multo vulnere abruptum undique?
(세네카, 파이드라 17:37)
ut unum Othryadem excitem, adnumerare trecentis exempla possum.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 2:16)
sed nec hoc minus, si moras nectis, astra quatiemus, versibus quoque satirographis, si res exegerit, usuri, quos huic carmini lenitate adaequandos falso putabis, namque efficacius citius ardentius natura mortalium culpat aliqua quam laudet, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 6:2)
nam si omittantur quae de titulis dictatoris invicti scripta Patavinis sunt voluminibus, quis opera Suetonii, quis Iuventii Martialis historiam quisve ad extremum Balbi ephemeridem fando adaequaverit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 7:4)
"ne perge queri casusque priorum adnumerare tibi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권241)
"fumidus atra vadis Phlegethon incendia volvit, et Styx discretis interflua manibus obstat, ipsum pallentem solio circumque ministras funestorum operum Eumenidas Stygiaeque severos Iunonis thalamos et torva cubilia cerno, in speculis Mors atra sedet dominoque silentes adnumerat populos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권221)
"subiit ultricia Tydeus Tartara, Mors subitam nigri stupet auguris umbram, Ismenos raptis tumet Hippomedontis opimis, Arcada belligeris pudet adnumerare tropaeis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권14)
"stat pervigil illic umbrarum custos inhumataque corpora regi adnumerat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권64)
Subicio autem cui non adaequo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 1:5)
Cur ergo quibus comparamur de disciplina, non proinde illis adaequamur ad licentiam impunitatemque disciplinae?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:1)
Quod ideo suggesserim, ne cui nota varietas sectae huius in hoc quoque nos philosophis adaequare videatur et ex varietate defensionum iudicet veritatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 9:3)
REGNAUIT autem Osuald christianissimus rex Nordanhymbrorum VIIII annos, adnumerato etiam illo, quem et feralis impietas regis Brettonum, et apostasia demens regum Anglorum detestabilem fecerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. IX.3)
Denique in uicinia cellae illius habitabat quidam monachus, nomine Haemgils, presbyteratus etiam, quem bonis actibus adaequabat, gradu praeminens, qui adhuc superest, et in Hibernia insula solitarius ultimam uitae aetatem pane cibario et frigida aqua sustentat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:11)
" Quis enim non uideat, a XIIIIa usque ad XXIam non VII solummodo, sed octo potius esse dies, si et ipsa XIIIIa adnumeretur?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 3:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION