라틴어 문장 검색

Iam pronis Gradivus equis Ephyraea premebat litora, qua summas caput Acrocorinthos in auras tollit et alterna geminum mare protegit umbra, inde unum dira comitum de plebe Pavorem quadripedes anteire iubet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권40)
"Cydoneas anteibunt gaesa sagittas, tu quoque praeclarum forma, Cephise, dedisses Narcissum, sed Thespiacis iam pallet in agris trux puer;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권165)
miseri pergunt anteire timentque non sibi;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권171)
Subicio autem cui non adaequo.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 1:5)
Cur ergo quibus comparamur de disciplina, non proinde illis adaequamur ad licentiam impunitatemque disciplinae?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 3:1)
Quod ideo suggesserim, ne cui nota varietas sectae huius in hoc quoque nos philosophis adaequare videatur et ex varietate defensionum iudicet veritatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 9:3)
Denique in uicinia cellae illius habitabat quidam monachus, nomine Haemgils, presbyteratus etiam, quem bonis actibus adaequabat, gradu praeminens, qui adhuc superest, et in Hibernia insula solitarius ultimam uitae aetatem pane cibario et frigida aqua sustentat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 4:11)
egressis urbe Albanis Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum annorum opus quibus Alba steterat excidio ac ruinis dedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 312:1)
quibus duobus operibus vix nova haec magnificentia quicquam adaequare potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 568:1)
rursus ubi anteire primores civitatis vident, quidquid sit haud temere esse rentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 611:2)
manliis, quod genere plebeios, gratia Iulium anteibant, Volsci, provincia sine sorte, sine comparatione extra ordinem data;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 314:1)
frequentia quoque prosequentium rogantiumque num quid vellet credo fortunatum matrimonium ei sororis visum suique ipsam, malo arbitrio quo a proximis quisque minime anteiri volt, paenituisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 358:2)
cum obviam filius progrederetur lictoresque verecundia maiestatis eius taciti anteirent, praeter undecim fasces equo praevectus senex, ut consul animadvertere proximum lictorem iussit et is ut descenderet ex equo inclamavit, tum demum desiliens experiri inquit volui, fili, satin' scires consulem te esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 567:1)
ita consociatus triumphus cum utrique, tum magis ei qui quantum merito anteibat, tantum honore 12 conlegae cesserat, gloriam auxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 131:1)
praetor is tum erat et omnes eo tempore et prudentia et auctoritate anteibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 279:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION